CAPUT LXI.

74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut ejusdem, identidem verbis utar, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem Romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres, Omitto gentium barbararum proprias regiones, Persarum ritus, sidera Chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos Magorum; ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus. Haec tu vera dixisti: et sic impletur promissio quae dicta est Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Omnes, inquit, gentes; non dixit, Omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum ejus, per quos pietas ejus exerceri et probari possit, usque in finem judiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium ejus Isaac, Domino dicente, Et statuam juramentum meum quod juravi Abraham patri tuo; et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Id. XXVI, 3, 4). Sic et ad nepotem ejus Jacob, Et erit semen tuum sicut arena terrae, et dilatabitur supra mare, et in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Id. XXVIII, 14). Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, Occidentalem partem solere significari, novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses, non in solo Africo remansisses.

75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, Novatiani, Ariani, Patripassiani, Valentiniani, Patriciani, Apellitae , Marcionitae, Ophitae, caeteraque, ut verbis tuis utar, nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina. Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos: non autem ubicumque Catholica est, aut vos estis, aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens, et qui sint rami fracti non habentes vitam radicis, atque in suis quique jacentes et arescentes locis Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israelitis dicit Apostolus, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23): non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod jam tractum ex arbore non mutarunt; sed ut reviviscant ex radice charitatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt: sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos secum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro , sed et vos et illos radici catholicae redderetis.