CAPUT LXII.

76. Jam vero ad illud quid respondeam, quod tibi visus sum dixsse pro vobis; quoniam dixi non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? Firmasti enim et vos hoc dicere, quod majoribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus, Baptismus quem ibi acceperant non profuerit. Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse, ac non prodesse: sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere, nec poteris, ad illud quod a me positum est, inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur: quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, quod in ejus schismate sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt. Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus. Baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum, nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est, ut et ipsis qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus, nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt: ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque, quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi, et ei quod dixi non respondidisti.