|
78. Dicis me non servasse pacem ac
lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanam
Petilianum appellaverim. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in
parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati, satanae comparavi:
ex cujus laqueis homines, quos diligo, cupio liberari. Nam lege
consideratius, invenies. Quanquam et si aliquid durius dixi, lege
quae ipsi, non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines
dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur, et mihi pacem
desideranti non irascatur .
79. Tibi certe ipse non succenseo, quod mihi ex obliquo Manichaeos
objiciendos putaveris, propter errorem adolescentiae meae. Unde non
tam doleo, confidens de perpetua gloria Liberatoris mei , quam si
placet admoneo, ut quaeras et legas quae et quanta et quomodo adversus
Manichaeorum pestilentissimam haeresim scripserim. Ibi videbis qua
fide contra eos Christianam defenderim veritatem, eorumque fallacias
quanta perspicuitate destruxerim: et noli esse adversus me incredulus,
cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro
Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit; contra
eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan
scripserit, in quem non sicut ego in illos adolescens, laicus,
catechumenus inciderat, sed senex senem ei cui nunc adjunctus est,
adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistolam
primatis nostri, de qua fecisti sub eadem urbana obliquitate
mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum
concilio probare quod intenderat urgeretur, ejus ipsius sententia se
corrigentis, et de hac re veniam postulantis, legam esse damnatam: tu
quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus, quae
non accusans, sed damnans dixit in Primianum; vel saltem ipse
Primianus evacuaverit, quae damnans dixit in Felicianum. Quod si
inveneris, nec sic par erit causa: quia ille accusationem
instituerat, quam falsam esse pervidens, cum veniae postulatione
damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus,
sed potius recolens prudens quod scriptum est, Quanto magnus es,
tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli.
III, 20): isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed
adversus invicem judices sederant; proinde invicem damnaverunt,
damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem
damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.
|
|