|
80. Cernis jam, ut arbitror, quam
inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse, quae mea
epistola continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere
noluisti; non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad
hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares; video te quidem
ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis
autem omnibus quae a me dicta sunt, puto quod facillime intelligas,
non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas vel
quaeritur, vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae
diffidentia vos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam
Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse,
nunc saltem fortasse jam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut
credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam, sic eam volui
commendare: sed magis ut intuerentur qui legerent, talem esse causam,
pro qua asserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae
patrocinium requirendum.
81. Ecce jam non dico tricipitem bestiam, errorem vestrum, quia
suavissimus verborum emendator es ; sed dico calumniam tripartitam.
Nec dico nos ei tanquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa
debere resistere; sed dico, tripartita defensione. Nec dico, In
eorum fronte configite; aut, In ora coarctate (Lib. 1 contra
Litteras Petiliani, n. 29): sed dico, Eorum impudentiam
cohibete, sermonemque reprimite. Numquid quoniam verba mutata sunt,
et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata
est, cujus compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si
aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari?
|
|