|
82. Si de communione agitur, non
peccatorum alienorum, sed divinorum Sacramentorum; communicatum est
cum damnatis, et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato
Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere
plantaria. Si de persecutione agitur; damnatos persecuti estis,
animosos persecutionibus correxistis. Si de Baptismo agitur, in
sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis. Quid adhuc
inaniter, ne veritas cognoscatur, errorque fugiatur, divina non
intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est, Si quis putat se
contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus (I Cor.
XII, 16). Sed nec Restitutus, qui cum Salvio Membresitano
propter cellulas et agellos, ut eum locis expelleret, forensi strepitu
controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis: quanto
minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda,
sed pro communicanda haereditate coelestium eis qui aliter sapiunt,
fideliter disputat? Scriptum est, inquis, In aures imprudentis noli
quidquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos (Prov.
XXIII, 9). Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si
non prudentes putatis: sicut nec Christus in aures Pharisaeorum
dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat.
Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur, convincamur, quomodo
vos si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus
non maculat Felicianus. Est scriptum,
|
“Noli respondere imprudenti
secundum imprudentiam ejus, ne similis fias illi.”
|
|
Nonne ibi
sequitur,
|
“Sed responde illi contra imprudentiam ejus, ne sibi
sapiens videatur”
|
|
(Id. XXVI, 4, 5)? Hoc et vos facite;
nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire,
sed unde possit redargui, respondete. Respondete, inquam, quomodo
Baptismum quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt,
sine aliqua destructione susceperitis, et in Ecclesiis quas Christus
per Apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.
83. Proinde, quod in fine epistolae tuae omnia quae supra latius
abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris
memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere
debeas. Nam et arrogantiae non est, vel quaerere vel asserere
veritatem. Et quod nunquam putas potuisse definiri, non solum a
prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum quod
sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos,
non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, qui Maximianenses
etiam forensibus litibus perculistis. Et in eis qui in Maximiani
schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint,
tamen Christi Baptismum cognovistis. Et Ecclesiae fontem aliter
debere intelligi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato
Baptismo quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et majores
nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus, alienis criminibus
thurificationis et traditionis, quamvis a vobis nunquam probata sint,
tamen pollui non potuisse cogemini confiteri; qui dixistis quod socios
Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, ejusdem Maximiani
sacrilegi surculi non polluere plantaria: unde nos tanto post nati,
multo minus possumus ad eamdem traditorum et thurificatorum originem
pertinere, si tunc pariter viventium societatem majorum nostrorum
maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem
saevissimas nobis facere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses
persecutionibus correxistis: et eos, quamvis non ipsis jam damnatis
data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis: et
Baptismum quem foris a vestra communione dederant, quibus dilatione
redeundi januam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et
approbatum non rescidistis. Quare, cum videas nihil a te dici
potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque
convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi;
et si Afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite
Africae exortam, meis admonitus litteris tam sero requisisti, nec
requisitam, falsa narrantibus vestris, sicut jam cernis, invenire
potuisti; timete Deum: tot christianas gentes tam lata per mundum
christiana unitate porrectas, ignotorum Afrorum ignotisque criminibus
nolite perfundere; et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non
damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos.
Subjungenda hoc loco erant, si reperiri potuissent, tria haec
opuscula; Probationum et Testimoniorum contra Donatistas liber,
cujus meminit Augustinus in lib. 2 Retract. cap. 27; Contra
nescio quem Donatistam liber, de quo in lib. 2 Retract. cap.
28; Admonitio Donatistarum de Maximianistis, liber unus, qui
recensetur in lib. 2 Retract. cap. 29.
|
|