CAPUT VI.

7. Jam nunc illa videamus, quibus epistolam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, quare vestros Donatistas appellem, adjungens, quod Donatus non auctor et institutor Ecclesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit: nonne attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cujus tamen nomine universam ejus communionem appellatis? Neque schisma quod fecit, ullo vocabulo a vobis vel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas, aut Maximianenses, aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine derivetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum, partem Maximiani nominetis. Numquid hoc dicturus es, Maximianum a vestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? Sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et vos omnes affirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse, et recitat decreta conciliorum: primum, quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus; alterum, quod Cebarsussi centum vel amplius vestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. Cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi majoris esse auctoritatis Bagaiense concilium, in quo trecenti et decem eumdem Maximianum et ejus socios damnaverunt, quando Primianus non apud eos tanquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tanquam judex innocentissimus considebat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios ejus quibus praesentibus ordinatus est, et data dilatione tanquam innocentes ad pacem propriam revocabat tot caeteros a quibus ipse damnatus est?