CAPUT VII.

8. In hac vestra conflictione quid vultis ut nos medii judicemus, quandoquidem nec Maximiani, nec vestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc vultis judicemus, nisi contra duo concilia quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo valere debere quo damnatus est Maximianus, eo videlicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus judicare? Ecce in hoc favemus vobis: alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerint succensere. Favemus, inquam, judicio tertio Bagaiensi quod factum est pro Primiano contra Maximianum ejusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quanquam a duobus prioribus judiciis ad tertium nullam Primiani vocem provocationis vel legimus, vel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus, secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios ejus absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius, diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut si ad eos ipse venire nollet, ipsos ad se venire permitteret: quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt, injuriosa repulsione tractante, necessitatem sibi incubuisse asserunt, ut jam Ecclesiae providerent; et sic nondum audentes ultimum praecipitare judicium, sed quodam praejudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriori concilio respondendi seseque purgandi relinqueretur locus: quo cum venire noluisset, jam necessario putaverunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At vero in decreto Bagaiensis concilii, non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut veniret: videmus tamen levatum altare contra altare, et ordinatum episcopum contra eum episcopum qui in cathedra ubi fuerat ordinatus, ita sedebat, ut conventu sui populi non desereretur, nec a caeteris pluribus episcopis communio ejus dirimeretur, tantam commovisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani, nec ordinatorum ejus jam esset ulterius differenda damnatio.

9. Haec cum ita sint, non vos tamen pro Caeciliano talia permovent, contra quem manentem et populo praesidentem, erecto altari contra altare, ordinatus est Majorinus. Contra quem non a vobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur judicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non, sicut Primianus, noluit ad se venire collegas, sed invitavit potius ut venirent; quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quatuor posteriora judicia recitantur . Ejus, non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt adversarii confutati, apud eos judices, in quos judicaturos consenserunt; apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusaverunt, apud quem postea de judicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam voluit audiri, tanquam non recte judicantibus questi sunt; ad quem rursus ab altero episcopali judicio provocarunt , ut ipso etiam post unum et alterum episcopale judicium inter partes cognoscente superarentur: quorum non defuit etiam quarta convictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inventi fuissent, et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris ejus traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari judicio, eodem ipso Constantino, ut causa ejus discuteretur, jubente, quem illi assiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses adversus Primianum non exercuerunt mala, nec toties victi sunt, nec praesentes victi sunt, nec apud eos, quos ipsi clegerunt, judices victi sunt: et tamen, quod manifestum est, ipsi a vestra communione schisma fecerunt; et hoc vestros a catholica communione fecisse non vultis advertere; qua impudentia vanissimae animositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore ejus ideo vera esse vultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re judicaverunt; cur non vultis vera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi judicaverint, et prius praejudicium posteriori judicio confirmaverint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos ejus Bagaiense concilium recitatur: cur non vultis crimina, quae objecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot judicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta judicatum, non debuit jam locum purgationis ab aliis judicibus invenire: nec Primianus debuit, quem jam tanto plures quam septuaginta, prima confirmantes, secunda cognitione damnaverunt. Si autem bis damnato, tertium quod jam pro illo factum est judicium sufficientissime suffragatur: cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum, quintumque judicium, nescio qua fronte ferrea, contenditis? Quod si vos forte numerus movet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt: cur in tanto majori numero episcoporum orbi terrarum consentire non vultis?