|
10. Quod autem objicis Caeciliano
peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait,
Non remittetur neque hic, neque in futuro saeculo (Matth. XII,
32): et nos possemus dicere, Feliciano Mustitano, quem hodie cum
Primiano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani
damnatoribusque ipsius Primiani, a quo etiam in sacrilego schismate
baptizatos non rebaptizastis, peccatum vos objecisse quod fit in
Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis objicitis , sicut in
Bagaiensis concilii sententia declamatum est. Sicut enim vos ideo
putatis illo irremissibili reatu peccasse in Spiritum sanctum, quos
accusatis divinas Scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod
easdem Scripturas Spiritu sancto acti locuti sunt homines Dei (II
Petr. I, 21): ita etiam nos non solum vestris potius
traditoribus quos gesta convincunt, hoc crimen possemus objicere , sed
et Feliciano, ut dixi, hoc vos objecisse in crimine sacrilegi
schismatis doceremus; quia in Spiritu sancto servatur unitas
dilectionis et pacis, dicente Apostolo, Sustinentes invicem in
dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis
(Ephes. IV, 2, 3). Quam profecto violat, qui schisma
committit. Sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in
Spiritum sanctum committitur, nec vobis objicimus, quos correctos cum
vivitis sanari posse non desperamus; nec vestris, qui sanctos Codices
cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem vitae hujus ab
unitate disjuncti, cor impoenitens habuerunt. Nec Feliciano et
Praetextato hoc vos objecisse ostenditis, cum quibus postea
communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium
criminis tracti, plenarii concilii vestri ore veridico leguntur esse
damnati, et post diem dilationis, non quidem illis jam damnatis, sed
aliis tanquam innocentibus prorogatum, probantur esse suscepti.
|
|