|
Bonifacio Romanam Ecclesiam post Zosimum gubernante, duae
Pelagianorum, quae per Italiam secreto circumferebantur Epistolae
detectae sunt Catholicorum quorumdam vigilantia, delataeque ad eumdem
Bonifacium papam. Alteram Julianus, ut dicebatur, Romam miserat:
alteram autem decem et octo velut episcopi, idem nimirum Julianus, et
cum eo forte Florus, Orontius, et caeteri ex Pelagianis in
Ephesina synodo memorati, alii que Thessalonicam communi nomine, ad
Rufum ejusdem loci episcopum direxerant. Utramque Epistolam
Bonifacius curavit Augustino mittendam per Alypium episcopum: qui
Alypius ex Italia in Africam sub anni 419 finem reversus, non eas
tantum Epistolas, sed etiam excerpta de Juliani libris quaedam sibi a
Valerio comite missa, secum reportavit. Adversus excerpta librum de
Nuptiis et Concupiscentia secundum condidit Augustinus, anno forte
420; ac sub idem haud dubie tempus quatuor libros contra duas
Epistolas Pelagianorum elucubravit, Bonifacio papae nuncupatos:
quos subinde libros in Retractationum serie opusculis dicto anno 420
compositis proxime subjunxit.
Iidem libri Alypio rursumin Italiam navigante delati sunt ad
Bonifacium: nam de illis Julianus in libro primo Operis
Imperfecti, cap. 85,
inquit,
|
“quos
nunc per Alypium ad Bonifacium misisti.”
|
|
Qui de his quoque ibidem,
libro secundo, cap. 178, scribit,
|
“Quod tam nefarium est, ut
cum a nobis in ea Epistola, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset
objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti,
negando a te propulsare coneris.”
|
|
Quod vero ad eam Epistolam
attinet, quae Romam a Juliano missa ferebatur, cujus Epistolae
verba haec Augustinus in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia,
n. 2, attulit,
|
“Dicunt etiam istas quae modo aguntur, nuptias a
Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra
quem ego modo quatuor libris respondi:”
|
|
illam Julianus suam esse
inficiatur in libro primo Operis Imperfecti, cap. 18.
inquit,
|
“Epistolae mentionem, quam a me ait Romam fuisse
directam: sed per verba quae posuit, nequivimus quo de scripto
loqueretur agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis
episcopum super his quaestionibus duas Epistolas destinavi, verum eo
tempore, quo adhuc libros exorsus non eram.”
|
|
Respondet Augustinus:
|
“Haec Epistola non est ad Zosimum,”
|
|
id est, non ad eum nominatim
scripta,
|
“sed ad eos seducendos, qui Romae possent tali suasione
seduci. Sed si eam non agnoscis, ecce non sit tua.”
|
|
Suspicamur
nos, Julianum dissimulandi ansam capere ex istis verbis:
|
“Quod in
libro Augustini legitur contra quem,”
|
|
etc., quae forte quispiam
postea in margine annotavit, atque inde alius in textum Epistolae
transtulit.
In primo libro subsequentis operis, Epistolae a Juliano, ut
ferebatur, Romam missae respondet Augustinus.
In secundo et aliis deinceps alteram excutit Pelagianorum Epistolam
ad Rufum Thessalonicensem. Ostendit in primis Catholicos cum a
Pelagianis abhorrent, non in Manichaeos incidere. Calumniam
praevaricationis in Pelagii Coelestiique sub Zosimo damnatione
admissae propulsat a Romanis clericis. Gratiae nomine nec fatum
asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui
demonstrat.
In tertio exponit contra Pelagianam haeresim quid vere Catholici
dicant de Legis utilitate, quid de Baptismi effectu ac virtute
doceant, quid de utriusque Testamenti discrepantia, quid de
Prophetarum et Apostolorum justitia et perfectione, quid de
appellatione peccati in Christo, quid postremo de praeceptorum in
futura vita impletione profiteantur.
In quarto denique insidias aperit, quae reliqua parte Epistolae
secundae Pelagianorum, in quinque doctrinae eorum capitibus latent,
in laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude Legis, laude
liberi arbitrii, et laude sanctorum: atque ad finem libri profert
Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quaedam de
originali peccato, alia de gratiae adjutorio, ultima de praesentis
justitiae imperfectione.
|
|