|
15. Voluntate peccat, qui solo timore non peccat. Nec moveat quod
ad Philippenses scripsit, Secundum justitiam quae in lege est, qui
fuerim sine querela (Philipp. III, 6). Potuit enim esse intus
in affectionibus pravis praevaricator legis, et tamen conspicua opera
legis implere, vel timore hominum, vel ipsius Dei; sed poenae
formidine, non dilectione et delectatione justitiae. Aliud est enim
voluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic
voluntate inclinari, ut etiam faceret si hoc posset impune permitti.
Nam sic profecto in ipsa intus voluntate peccat, qui non voluntate,
sed timore non peccat. In quibus interioribus suis talem se fuisse
sciens Apostolus ante gratiam Dei, quae per Jesum Christum Dominum
nostrum est, alibi hoc apertissime confitetur. Scribens quippe ad
Ephesios: Et vos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis
vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus,
secundum principem potestatis aeris, spiritus ejus, qui nunc operatur
in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus
in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et
affectionum, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri:
Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem
qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos
Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 1-5).
Rursus ad Titum: Fuimus enim et nos, inquit, stulti aliquando et
increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in
malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes.
Talis Saulus fuit, quando secundum justitiam quae in lege est, sine
querela fuisse se dicit. Nam quia non post hanc abominabilem vitam,
ut esset sine querela, in lege profecerat, moresque mutaverat,
evidenter in his quae sequuntur ostendit; quandoquidem mutatum se non
dicit ab his malis, nisi per gratiam Salvatoris. Adjungens enim hoc
ipsum etiam hic, sicut ad Ephesios , ait: Cum autem benignitas et
humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae,
quae nos fecimus; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem
ditissime effudit super nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum;
ut justificati gratia ipsius, haeredes efficiamur secundum spem vitae
aeternae (Tit. III, 3-7).
16. Quod autem ait in hoc Epistolae loco ad Romanos, Peccatum ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; congruit
superioribus ubi dixit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem;
nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces.
Et superius, Per legem cognitio peccati: hoc enim et hic dixit, ut
appareat peccatum: ut illud quod dixerat, Sine lege enim peccatum
mortuum est; non intelligamus nisi tanquam non sit, Latet, non
apparet, penitus ignoratur, tanquam in nescio quibus ignorantiae
tenebris sit sepultum. Et quod ait, Ego autem vivebam aliquando sine
lege; quid ait, nisi, Vivere mihi videbar? Et quod adjunxit,
Adveniente autem mandato peccatum revixit; quid est aliud, quam,
Eminuit et apparuit? Nec tamen ait, Vixit; sed, revixit.
Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum
satis apparebat admissum: cum autem a nascentibus trahitur, tanquam
mortuum sit latet, donec repugnans justitiae malum ejus prohibitione
sentiatur, cum aliud jubetur atque approbatur, aliud delectat atque
dominatur: tunc peccatum quodam modo in notitia nati hominis
reviviscit, quod in notitia primum facti hominis aliquando jam
vixerat.
|
|