|
17. Sequitur de eodem argumento. Sed quod sequitur, non ita
expeditum est, quomodo de Paulo possit intelligi. Scimus enim,
inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum (Rom.
VII, 14). Non ait, Fui: sed, sum. Numquid ergo
Apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? An secundum corpus
hoc dicit? Adhuc enim erat in corpore mortis hujus (Ibid.,
24), nondum facto quod alibi dicit, Seminatur corpus animale,
surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Tunc enim ex toto
se, id est, ex utraque parte qua constat, spiritualis homo erit,
quando spirituale etiam corpus erit. Neque enim absurdum est, ut sit
in illa vita etiam caro spiritualis; si potuit esse in hac vita, in
his qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. Sic
ergo ideo dixit, Ego autem carnalis sum; quia nondum spirituale
corpus habebat Apostolus. Sicut posset dicere, Ego autem mortalis
sum: quod utique non nisi secundum corpus intelligeretur dixisse, quod
nondum fuerat immortalitate vestitum. Item quod adjunxit, Venundatus
sub peccato: ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine
existimet, etiam hoc secundum illud potest intelligi, quod ait, Et
nos primitias habentes spiritus, et ipsi in nobismetipsis
ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri
(Rom. VIII, 23). Si enim secundum hoc se dicit venundatum
sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus ejus;
vel venundatum aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet
corpus corruptibile quod aggravat animam (Sap. IX, 15): quid
prohibet hic Apostolum intelligi de se ipso dicere, quod ita dicit,
ut etiam in ipso possit intelligi; etiamsi in sua persona non se
solum, sed omnes accipi velit, qui se noverunt spirituali delectatione
cum carnis affectione sine consensione confligere.
18. An forte metuimus ea quae sequuntur. Quod enim operor,
ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: ne
forte ex his verbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera
mala suspicetur Apostolum ? Sed considerandum est quod adjungit: Si
autem quod nolo, hoc facio, consentio legi quoniam bona est. Magis
enim se dicit legi consentire, quam carnis concupiscentiae. Hanc enim
peccati nomine appellat. Facere ergo se dixit et operari, non affectu
consentiendi et implendi, sed ipso motu concupiscendi. Hinc ergo,
inquit, consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod
non vult. Deinde dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id
quod habitat in me peccatum. Quid est, Nunc autem; nisi, Jam nunc
sub gratia, quae liberavit delectationem voluntatis a consensione
cupiditatis? Non enim melius intelligitur, Non ego operor, nisi
quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato (Rom.
VI, 13). Nam si et concupiscit et consentit et agit; quomodo
non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat, et vinci graviter
ingemiscat?
19. Jam illud quod sequitur, nonne unde loquatur, apertissime
ostendit? Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea,
bonum. Si enim non exponeret adjungendo, hoc est in carne mea,
aliter fortasse acciperetur quod dixit, in me. Ac per hoc versat hoc
idem repetens, et inculcans: Velle enim adjacet mihi; perficere
autem bonum, non. Hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat
homo. Imperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si
concupiscentiae non consentit ad malum. Non enim quod volo facio
bonum, inquit; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo
ego, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me
peccatum. Id repetivit inculcans, et tanquam tardissimos de somno
excitans: Invenio ergo legem, inquit, mihi volenti facere bonum,
quoniam mihi malum adjacet. Illa ergo bonum est volenti facere,
adjacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit,
Jam non ego operor illud.
20. Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: Condelector
enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati , quae est in membris meis. Sed quod dixit, captivantem me,
potest movere, si nulla consensio est. Unde propter tria ista, duo
scilicet de quibus jam disputavimus, quod ait, Ego autem carnalis
sum, et, venundatus sub peccato, et hoc tertium, captivantem me in
lege peccati, quae est in membris meis, potest videri Apostolus cum
describere qui sub lege adhuc vivit, nondum sub gratia. Sed sicut
illa duo exposuimus, propter carnem adhuc corruptibilem dicta; sic et
hoc potest intelligi, ut captivantem me, dixerit, carne, non mente;
motione, non consensione: et ideo captivantem me, quia et in ipsa
carne non est aliena natura, sed nostra. Sicut ergo exposuit ipse
quid dixerit, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne
mea, bonum: sic jam ex illius expositione hunc locum debemus
accipere, tanquam dixerit, captivantem me, hoc est, carnem meam, in
lege peccati, quae est in membris meis.
21. Deinde subjungit propter quod dicta sunt omnia: Miser ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum. Atque inde concludit, Igitur ipse
ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati: carne scilicet
legi peccati, concupiscendo; mente autem legi Dei, eidem
concupiscentiae non consentiendo. Nulla ergo condemnatio est nunc his
qui sunt in Christo Jesu. Non enim damnatur, nisi qui
concupiscentiae carnis consentit ad malum. Lex enim spiritus vitae in
Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis (Rom. VII,
15-VIII, 2): ne scilicet consensionem tuam concupiscentia
sibi vindicet carnis. Et ea quae sequuntur, eumdem sensum magis
magisque demonstrant: sed adhibendus est modus.
22. Visum autem aliquando etiam mihi fuerat, hominem sub lege,
isto Apostoli sermone describi . Sed vim mihi fecerunt postea ista
verba, quod ait, Nunc autem jam non ego operor illud. Ad hoc enim
pertinet illud quod ait et postea, Nulla ergo condemnatio est nunc his
qui sunt in Christo Jesu. Et quia non video quomodo diceret homo sub
lege, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: cum ipsa
delectatio boni, qua etiam non consentit ad malum, non timore poenae,
sed amore justitiae (hoc est enim condelectari), nonnisi gratiae
deputanda sit.
|
|