|
23. Iterum de eodem argumento. Nam et ubi ait, Quis me liberabit
de corpore mortis hujus; quis neget Apostolum cum haec diceret, adhuc
fuisse in corpore mortis hujus? A quo utique impii non liberantur,
quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. Liberari ergo est
a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentiae carnis,
non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. Huic loco et illud
satis consonat: Etiam nos ipsi primitias habentes spiritus, et ipsi
in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem
corporis nostri. Nimirum enim gemitu isto ingemiscimus, in quo
dicimus, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Illud etiam ubi ait, Quod enim operor, ignoro; quid est aliud,
quam, Nolo, non approbo, non consentio, non facio? Alioquin
contrarium est his, quae superius dixit, Per legem cognitio peccati;
et, Peccatum non cognovi nisi per legem; et, Peccatum ut appareat
peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim peccatum
per legem cognovit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod
ignoratur? Sic ergo dictum est, ignoro, Non facio, quia nulla
consensione id ego ipse committo: quomodo dicturus est Dominus
impiis, Non novi vos (Matth. VII, 23); quem procul dubio
latere nihil potest: et sicut dictum est, Eum qui non noverat
peccatum (II Cor. V, 21); quod est, Non fecerat: neque
enim non noverat quod arguebat?
24. His atque hujusmodi in ista Scripturae apostolicae
circumstantia diligenter consideratis, recte intelligitur Apostolus,
non quidem se solum in sua persona, verum alios etiam sub gratia
constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace
perfecta, in qua absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV,
54). De qua post dicit, Si autem Christus in vobis, corpus
quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter
justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis,
habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus
in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Vivificatis igitur
mortalibus corporibus nostris, non solum ad peccandum consensio nulla
erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia
remanebit. Quam spiritui resistentem non habere in carne mortali,
ille tantummodo homo potuit, qui non per ipsam ad homines venit. Et
ideo Apostolos, quia homines erant, et corpus quod corrumpitur et
aggravat animam, in hujus vitae mortalitate portabant, absit ut
dicamus, sicut iste calumniatur,
|
“semper immoderata libidine fuisse
pollutos:”
|
|
sed dicimus a consensione pravarum libidinum liberos, de
concupiscentia tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta
humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius,
quam domare.
|
|