|
26. Septima calumnia, In Baptismo non remitti peccata omnia.
inquit,
|
“Baptisma non dare omnem indulgentiam
peccatorum, nec auferre crimina, sed radere, ut omnium peccatorum
radices in mala carne teneantur.”
|
|
Quis hoc adversus Pelagianos,
nisi infidelis affirmet? Dicimus ergo Baptisma dare omnium
indulgentiam peccatorum, et auferre crimina, non radere; nec
|
“ut
omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in
capite capillorum, unde crescant iterum resecanda peccata.”
|
|
Nam et
istam similitudinem comperi, suae illos adhibere calumniae, tanquam
hoc nos sentiamus atque dicamus.
27. Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel
fallere; cum qua necesse est ut etiam baptizatus, et hoc si
diligentissime proficit, et Spiritu Dei agitur (Rom. VIII,
14), pia mente confligat. Sed haec etiamsi vocatur peccatum, non
utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur:
sicut scriptura manus cujusque dicitur, quod manus eam fecerit.
Peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam vel
ignorantiam illicite fiunt, dicuntur, cogitantur: quae transacta
etiam reos tenent, si non remittantur. Et ista ipsa carnis
concupiscentia in Baptismo sic dimittitur, ut quamvis tracta sit a
nascentibus, nihil noceat renascentibus. Ex quibus tamen, si filios
carnaliter gignunt, rursus trahitur; rursusque est nocitura
nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur, et insit nihil
obfutura vitae futurae, quoniam reatus ejus generatione tractus,
regeneratione dimissus est: et ideo jam non sit peccatum, sed hoc
vocetur, sive quod peccato facta sit, sive quod peccandi delectatione
moveatur, etsi ei vincente delectatione justitiae non consentiatur.
Nec propter ipsam, cujus jam reatus lavacro regenerationis absumptus
est, dicunt in oratione baptizati, Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: sed propter peccata quae
fiunt, sive in ejus consensionibus, cum ab eo quod libet vincitur quod
placet, sive cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. Fiunt
autem, sive operando, sive loquendo, sive quod facillimum atque
celerrimum est, cogitando. A quibus omnibus quis etiam fidelium
gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a
peccato (Prov. XX, 9)? Illud sane quod in oratione sequitur,
propter ipsam dicitur, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos
a malo (Matth. VI, 12, 13). Unusquisque enim, sicut
scriptum est, tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi, I,
14, 15).
|
|