|
28. Crimina et peccata venialia. Hi omnes concupiscentiae partus,
et ipsius concupiscentiae reatus antiquus , Baptismatis ablutione
dimissi sunt: et quidquid parit nunc ista concupiscentia, si non sint
illi partus, qui non solum peccata, verum etiam crimina nuncupantur,
pacto illo quotidianae orationis ubi dicimus, Dimitte nobis debita
nostra, sicut dimittimus, et eleemosynarum sinceritate mundantur.
Neque enim quisquam sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum
illud non pertinere praeceptum, Dimittite, et dimittetur vobis;
date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Nullus autem in
Ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus, Si
quis sine peccato; ubi ait, Si quis sine crimine est (Tit. I,
6): aut si dixisset, Nullum peccatum habentes; ubi ait, Nullum
crimen habentes (I Tim. III, 10). Multi quippe baptizati
fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hac vita neminem
dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, adversum nos
inflentur et disrumpantur insania: non quia aliquid peccati remanet,
quod in Baptismate non remittatur; sed quia a nobis in hujus vitae
infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter
orantibus et misericorditer operantibus quotidie remittantur. Haec est
fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat Spiritus, non
pravitatis haereticae vanitas et praesumptio spiritus.
|
|