|
29. Julianus suorum fidem Catholicorum sententiis opponit.
Antithesis prima, de libero arbitrio. Secunda, de nuptiis.
Tertia, de conjugali commixtione. Jam itaque de caetero videamus,
quemadmodum posteaquam nobis calumniose putavit objicienda quae
credimus, et fingenda quae non credimus, suam ipse vel Pelagianorum
fidem profiteatur.
inquit,
|
“nos quotidie
disputamus, et ideo nolumus praevaricatoribus adhibere consensum, quia
nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter, nec Adae
peccato perire potuisse: quod Scripturarum omnium auctoritate
firmatur.”
|
|
Haec si quemadmodum oportet, non contra Dei gratiam
diceretis; non consensum praevaricatoribus adhiberetis, sed vestrum
sensum corrigeretis. Hinc autem quantum potuimus, et quantum
sufficere visum est, superius disputavimus.
30.
inquit,
|
“has quae nunc aguntur in orbe
terrarum, a Deo nuptias institutas, nec reos esse conjuges, sed
fornicatores et adulteros condemnandos.”
|
|
Hoc verum et catholicum
est: sed quod vos hinc vultis efficere, ut de commixtione masculi et
feminae, nihil peccati nascentes trahant, quod lavacro regenerationis
expietur, hoc falsum est et haereticum.
31.
inquit,
|
“genitalium, id est, ipsam virilitatem
sine qua non potest esse commixtio, a Deo dicimus institutam.”
|
|
Ad
hoc respondemus, motum genitalium, et, ut verbo ejus utar,
virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, Deus sic instituit,
ut nihil haberet pudendum. Non enim fas fuit ut ejus erubesceret
creatura de sui opere Creatoris; sed inobedientia membrorum supplicio
justo primis hominibus inobedientibus reddita est, de qua erubuerunt,
quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non
fuerunt.
|
|