|
32. Perizomata quae sibi Adam et Eva consuerunt. Apertio
oculorum Adae et Evae. Pudor nuditatis. Neque enim sibi tunicas,
ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt
(Gen. III, 7), quae nonnulli interpretes nostri minus
diligentes tegmina interpretati sunt. Quod quidem verum est: sed
generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit
intelligi. Et ideo debuit ambiguitas evitari, ut quemadmodum graecus
PERIZOMATA posuit, quibus non teguntur nisi pudendae corporis
partes, sic et latinus, aut ipsum graecum poneret, quia et ipso jam
consuetudo utitur pro latino, vel sicut quidam succinctoria, vel sicut
alii melius campestria nominarunt. Ex illo quippe hoc nomen est, quod
pudenda juvenes tegebant antiquo more Romano, quando nudi exercebantur
in campo: unde campestrati appellantur hodieque, qui eadem membra
cingendo cooperiunt. Quanquam si ea quibus peccatum est, tegenda
fuerant post peccatum; ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et
os tegere, quia sumendo et vescendo peccarunt. Quid sibi ergo vult,
quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio,
in illa membra aspectus intenditur? Quae ibi novitas ignota sentitur,
et se compellit adverti? quod apertione significatur oculorum. Neque
enim eis vel quando ille nomina pecoribus et volueribus imponebat
(Gen. II, 20), vel quando illa pulchrum lignum vidit et
bonum, oculi non patebant; sed aperti, hoc est, intenti ad intuendum
facti sunt (Id. III, 6, 7): sicut scriptum est de Agar
ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id.
XXI, 19); quos clausos utique non habebat. Ut ergo nuditatis
suae, quam quotidie profecto intuebantur, nec confundebantur, eos
subito sic puderet, ut membra illa jam nuda ferre non possent, sed
statim operire curarent; nonne et ille in motu aperto, et illa in
occulto, contra suae voluntatis arbitrium inobedientia illa membra
senserunt, quibus utique nutu voluntario sicut caeteris dominari
debuerunt? Quod merito passi sunt quia et ipsi obedientes suo Domino
non fuerunt. Erubuerunt ergo, ita se Creatori suo non exhibuisse
servitium, ut in eis membris ex quibus essent filii procreandi,
mererentur amittere dominatum.
33. Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni
homine nascitur, et ipsis quodammodo naturae legibus imperatur, ut in
hac re verecundentur etiam ipsa pudica conjugia; nec quisquam tam male
turpiterque proficiat, ut quia cognovit Deum esse conditorem naturae
auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum
videat, non de his motibus erubescat, quaeratque secretum, ubi non
solum alienorum, verum etiam suorum omnium possit vitare conspectum.
Itaque sua culpa sibi accidens malum, natura humana permittatur
agnoscere; ne cogatur, aut quod est impudentissimum, de his suis
motibus non erubescere, aut quod est ingratissimum, de sui creatoris
operibus erubescere. Quo tamen malo, propter bonum generationis
filiorum, bene utuntur pudica conjugia. Solius autem carnalis
voluptatis causa libidini consentire, peccatum est; quamvis conjugatis
secundum veniam concedatur.
|
|