|
34. An libido ante peccatum in paradiso esse potuerit. Sed
constituite, Pelagiani, servata honestate ac fecunditate nuptiarum si
nemo peccasset, qualem velitis in paradiso vitam illorum hominum
cogitare, et unum de his quatuor rebus eligite. Procul dubio enim,
aut quotiescumque libuisset, toties concubuissent; aut frenarent
libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset: aut tunc ad
nutum voluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium
casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente
libidine, ut caetera membra quaeque ad opera sua, sic ad opus proprium
etiam genitalia jussis volentium sine ulla difficultate servissent.
Horum quatuor quod vultis eligite. Sed puto quod duo priora
respuetis, ubi libidini aut servitur, aut repugnatur. Namque illud
primum tam praeclara honestas; hoc autem secundum tam magna felicitas
non vult. Absit enim ut tantae illius beatitudinis decus, aut
praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam servitutem,
aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem: absit, inquam, ut
carnis concupiscentiam non opportune ad generandum, sed inordinata
commotione surgentem, aut illi menti placere consentiendo satiare, aut
illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.
35. Duarum vero reliquarum quamlibet elegeritis, non est adversus
vos ulla contentione laborandum. Etsi enim quartum nolueritis
eligere, ubi est omnium obedientium membrorum sine ulla libidine summa
tanquillitas, quoniam jam vos ei fecit vestrarum disputationum impetus
inimicos: illud vobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut
illa carnalis concupiscentia, cujus motus ad postremam , quae vos
multum delectat, pervenit voluptatem, nunquam in paradiso, nisi cum
ad gignendum esset necessaria, ad voluntatis nutum exsurgeret. Hanc
si placet vobis in paradiso collocare, et per talem concupiscentiam
carnis, quae nec praeveniret, nec tardaret, nec excederet imperium
voluntatis, vobis videtur in illa felicitate filios potuisse generari
, non repugnamus. Ad hoc enim quod agimus, sufficit nobis quia nunc
talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse
potuisse conceditis. Qualis quippe nunc sit, profecto omnium sensus
mortalium, etsi cum verecundia, confitetur: quia et castos etiam
nolentes, eamque temperantia castigantes, inquietudine inordinata
importunaque sollicitat, et plerumque sese volentibus subtrahit,
nolentibus ingerit; ut nihil aliud inobedientia sua, quam illius
priscae inobedientiae poenam se esse testetur. Unde merito de illa et
tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque
hominem esse considerat, omnis pudens impudensque confunditur, absit
ut de opere Dei, sed de poena primi veterisque peccati. Verum vos
non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione, nec pro humano
pudore, sed pro vestro furore, ne vel ipsa concupiscentia carnis
vitiata credatur, et ex ea trahi originale peccatum; talem prorsus
qualis nunc est, in paradisum conamini disputando revocare, eamque
illic esse potuisse contendere, quam vel semper sequeretur inhonesta
consensio, vel aliquando coerceret miseranda dissensio. Nos autem non
multum curamus quid vos de illa sentire delectet. Quidquid tamen
hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione
damnatur, et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a
Christo.
|
|