|
36. Quarta Juliani antithesis, quod homo sit Dei opus, nec ex
illius potentia vel in malum vel in bonum cogatur.
inquit,
|
“Dei opus esse defendimus: nec ex illius potentia vel in
malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed propria voluntate, aut
bonum facere, aut malum: in bono vero opere a Dei gratia semper
adjuvari, in malum vero diaboli suggestionibus incitari.”
|
|
Ad haec
respondemus, Homines esse opus Dei, in quantum homines sunt; sed
sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per
eum, qui non ob aliud factus est inter Deum et homines mediator, nisi
quia ex hominibus non potuit esse peccator. Nec ex Dei potentia vel
in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed Deo deserente pro
meritis ire in malum, et Deo adjuvante sine meritis converti ad
bonum. Non enim est homo bonus si nolit; sed gratia Dei etiam ad hoc
adjuvatur ut velit: quoniam non inaniter scriptum est, Deus est enim
qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate
(Philipp. II, 13); et, Praeparatur voluntas a Domino
(Prov. VIII, sec. LXX).
|
|