|
1. Exorditur a Romani episcopatus praeeminentia. Noveram te quidem
fama celeberrima praedicante, et frequentissimis atque veracissimis
nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque
venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam praesentia corporali
frater meus vidit Alypius, acceptusque a te benignissime ac
sincerissime, mutua miscuit dictante dilectione colloquia, tecumque
convivens, et parvo licet tempore, magno tibi junctus affectu, se
simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo, tanto
major in me tuae Sanctitatis est facta notitia, quanto certior
amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamvis altius
praesideas, esse amicus humilium, et amorem rependere impensum. Quid
est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit,
et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam
sempiterna ac felix potest? Unde et accepta per eum fratrem, per quem
te familiarius didici, majore fiducia, ausus sum aliquid ad tuam
Beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem
curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam pro grege dominico stimulo
recentiore sollicitant.
2. Novi quippe haeretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis
et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi
evidentius apertiore improbatione monstrantur; non tamen quiescunt
scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare.
Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando
errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam Catholicorum
verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad
dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas
oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis qui
fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praeemineas celsiore
fastigio) specula pastoralis : facio quod possum pro mei particula
muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis donare
dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et
munientia scripta praetendam; quibus rabies qua furiunt, aut etiam
ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur.
3. Haec autem quae duabus Epistolis eorum respondeo: uni scilicet
quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam, quos
posset, suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem quam decem et
octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad
loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas partes, si
posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: haec
ergo quae istis, ut dixi, duabus Epistolis illorum, ista
disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere Sanctitatem, non
tam discenda quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit,
emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi
dare ipse dignatus es, quae in tuas manus, nisi vigilantissima
diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum, venire non possint. Ago
autem gratias sincerissimae in nos benevolentiae tuae, quod eas me
latere noluisti Litteras inimicorum gratiae Dei, in quibus reperisti
nomen meum calumniose atque evidenter expressum. Sed spero de Domino
Deo nostro, quod non sine mercede quae in coelis est, illi me
lacerant dente maledico, quibus me pro parvulis, ne fallaci laudatori
Pelagio perditi relinquantur, sed veraci salvatori Christo liberandi
offerantur, oppono.
|
|