|
37. Initium bonae voluntatis, donum gratiae. Venire ad Christum
est credere. Vis gratiae. Vos autem in bono opere sic putatis
adjuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda ejus ad ipsum bonum opus
voluntate, nihil eam credatis operari. Quod satis ipsa tua verba
declarant. Cur enim non dixisti, hominem Dei gratia in bonum opus
excitari, sicut dixisti,
|
“in malum diaboli suggestionibus
incitari;”
|
|
sed aisti,
|
“in bono opere a Dei gratia semper
adjuvari?”
|
|
tanquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus
aggressus, in ipso jam opere divinitus adjuvetur, pro meritis
videlicet voluntatis bonae; ut reddatur debita gratia, non donetur
indebita: ac sic gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 6); sed
sit illud quod Pelagius in judicio Palaestino ficto corde damnavit,
gratiam Dei secundum merita nostra dari . Dic mihi, obsecro, quid
boni Paulus adhuc Saulus, volebat, ac non potius magna mala, quando
spirans caedem pergebat ad vastandos horrenda mentis caecitate ac furore
Christianos? Quibus meritis bonae voluntatis Deus illum ab his malis
ad bona, mirabili et repentina vocatione convertit (Act. IX)?
Quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet, Non ex operibus
justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos
fecit (Tit. III, 5)? Quid illud quod jam commemoravi dixisse
Dominum, Nemo potest venire ad me, quod intelligitur, Credere in
me; nisi ei datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66)? Utrum
jam volenti credere pro meritis bonae voluntatis hoc datur: an potius
ut credat, ipsa voluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si
tam sit aversus a fide, ut credentes etiam persequatur? Utquid enim
nobis Dominus praecepit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur
(Matth. V, 44)? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum
voluntate gratia Dei retribuatur, ac non potius ut mala in bonum
voluntas ipsa mutetur? Sicut credimus, tunc a sanctis quos
persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo (Act. VII,
59), ut ad fidem quam vastabat, voluntas ejus converteretur. Et
illius quidem conversio desuper facta, manifesto etiam miraculo
apparuit. Quam multi inimici Christi quotidie subito Dei occulta
gratia trahuntur ad Christum? Quod verbum si non ex Evangelio
posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset; cum etiam nunc
obluctetur non mihi, sed illi qui clamat, Nemo potest venire ad me,
nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44)? Non
enim ait, Duxerit, ut illic aliquo modo intelligamus praecedere
voluntatem. Quis trahitur, si jam volebat? Et tamen nemo venit,
nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit
intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri
non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant.
|
|