|
38. Gratiae Dei vis demonstratur. Hoc verum esse non conjectura
suspicamur humana, sed evidentissima divinarum Scripturarum
auctoritate dignoscimus. Legitur in Paralipomenon libris: Et quidem
in Juda facta est manus Dei, ut daret illis cor unum, ut facerent
praeceptum regis et principum in verbo Domini (II Par. XXX,
12). Item per Ezechielem prophetam Dominus dicit: Dabo eis cor
aliud, et spiritum novum dabo eis, et evellam cor eorum lapideum de
carne eorum, et dabo eis cor carneum; ut in praeceptis meis ambulent,
et justificationes meas observent, et faciant eas (Ezech.
XXXVI, 26, 27). Quid est autem quod Esther illa regina
orat, et dicit, Da sermonem concinnum in os meum, et verba mea
clarifica in conspectu leonis, et converte cor ejus in odium
impugnantis nos? Utquid ista in oratione dicit Deo, si non operatur
Deus in cordibus hominum voluntatem? Sed forte hoc mulier insipienter
oravit. Videamus ergo utrum inaniter praemissus fuerit orantis
affectus, et consecutus non fuerit exaudientis effectus. Ecce
ingreditur ad regem. Ne multa dicamus. Et quia non ordine suo
ingrediebatur, magna necessitate compulsa, intuitus est eam, sicut
scriptum est, velut taurus in impetu indignationis suae. Et timuit
regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit
se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. Et convertit
Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem. Jam sequentia
commemorare quid opus est, ubi Deum complevisse quod illa rogaverat,
divina Scriptura testatur (Esth. XIV-XVI), operando in
corde regis, quid aliud, quam voluntatem, qua jussit et factum est
quod ab eo regina poposcerat? Quam Deus jam, ut fieret,
exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis
audisset, occultissima et efficacissima potestate convertit, et
transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est, a voluntate laedendi
ad voluntatem favendi: secundum illud Apostoli, Deus operatur in
vobis et velle. Numquid homines Dei qui haec scripserunt, imo ipse
Spiritus Dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnavit
liberum hominis arbitrium? Absit: sed Omnipotentis in omnibus et
judicium justissimum, et auxilium misericordissimum commendavit.
Sufficit enim scire homini quod non est iniquitas apud Deum. Jam
quomodo ista dispenset, faciens alios secundum meritum vasa irae,
alios secundum gratiam vasa misericordiae (Rom. IX, 14, 22,
23); quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit
(Id. XI, 34)? Si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non
simus ingrati, tribuendo nobis quod accepimus. Quid enim habemus,
quod non accepimus (I Cor. IV, 7)?
|
|