|
39. Quinta Juliani antithesis, de justis veteris Testamenti.
inquit,
|
“sanctos veteris Testamenti perfecta hinc
justitia ad aeternam transisse vitam, id est, studio virtutis ab
omnibus recessisse peccatis: quia et illi quos legimus aliquid
peccasse, postea tamen eos emendasse cognovimus.”
|
|
Quantaelibet
fuisse virtutis antiquos praedices justos, non eos salvos fecit nisi
fides Mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit.
Ipsorum enim vox est: Credidi, propter quod locutus sum (Psal.
CXV, 1). Unde ait et apostolus Paulus: Habentes autem eumdem
spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod
locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor.
IV, 13). Quid est, eumdem spiritum; nisi quem justi quoque
illi habuerunt, qui ista dixerunt? Dicit etiam apostolus Petrus:
Quid vultis jugum imponere Gentibus, quod neque nos portare
potuimus, neque patres nostri? Sed per gratiam Domini Jesu Christi
credimus salvi fieri , quemadmodum et illi (Act. XV, 10,
11). Hoc vos non vultis, inimici huic gratiae , ut eadem gratia
Jesu Christi salvi facti credantur antiqui: sed distribuitis tempora
secundum Pelagium, in cujus libris hoc legitur; et ante Legem
dicitis salvos factos esse natura , deinde per Legem, postremo per
Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante Legem
scilicet et in Lege, sanguis Christi non fuerit necessarius:
evacuantes quod dictum est, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).
|
|