|
40. Sexta antithesis, de gratia omnibus necessaria et de Baptismo
parvulorum.
inquiunt,
|
“omnibus necessariam et
majoribus et parvulis confitemur; et eos qui dicunt de duobus
baptizatis natum non debere baptizari, anathematizamus.”
|
|
Novimus
quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum Pelagium
haereticum ista dicatis: parvulis videlicet Baptismum necessarium,
non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum
coelorum. Datis enim eis extra regnum Dei locum salutis et vitae
aeternae, etiamsi non fuerint baptizati. Nec attenditis quod scriptum
est: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit ; qui autem non
crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Propter quod in
Ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae
illis in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec illud
cogitatis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis
et sanguinis Christi, dicente ipso, Nisi manducaveritis carnem
meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis
(Joan. VI, 54). Aut si evangelicis vocibus cogimini
confiteri, nec vitam salutemque posse habere parvulos de corpore
exeuntes, nisi fuerint baptizati; quaerite cur compellantur non
baptizati secundae mortis subire supplicium, judicante illo qui neminem
damnat immeritum; et invenietis quod non vultis, originale peccatum.
|
|