|
42. Juliani Epistolae conclusionem refellit. Jam vero quod ita
concludit Epistolam, ut dicat,
|
“Nemo ergo vos seducat, nec se
negent impii ista sentire. Sed si verum dicunt, aut audientia detur,
aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent quae supra
dixi cum Manichaeis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis
jactant; et fit plena concordia: quod si nolunt, scitote eos esse
Manichaeos, et ab eorum vos abstinete consortiis;”
|
|
contemnendum est
potius quam refellendum. Quis enim nostrum dubitat anathema dicere
Manichaeis, qui dicunt a bono Deo nec homines, nec nuptias
institutas, nec legem datam, quae per Moysen Hebraeo populo
ministrata est? Sed et Pelagianis non immerito anathema dicimus, qui
tam sunt inimici gratiae Dei, quae venit per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 25), ut eam dicant non gratis, sed
secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia (Id.
XI, 6); tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in
profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri
gratiam: cum nemo bene illo uti possit, nisi per gratiam, quae non
secundum debitum redditur, sed Deo gratis miserante donatur.
Parvulos autem ita contendunt esse jam salvos, ut a Salvatore audeant
negare salvandos. Et haec exsecrabilia dogmata tenentes et
seminantes, adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant
agere poenitentiam.
|
|