|
4. Julianum impugnat asserentem liberum arbitrium peccato Adae
periisse. Jam itaque Juliani respondeamus Epistolae.
inquit,
|
“illi Manichaei, quibus modo non communicamus, id est,
toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est,
Adae, liberum arbitrium perierit, et nemo jam potestatem habeat bene
vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur.”
|
|
Manichaeos appellat Catholicos, more illius Joviniani, qui ante
paucos annos haereticus novus, virginitatem sanctae Mariae
destruebat, et virginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. Nec ob
aliud hoc objiciebat Catholicis, nisi quia eos videri volebat
accusatores vel damnatores esse nuptiarum.
5. Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo
potius ad faciendam justitiam, quam de Domini adjutorio confidatur,
atque ut in se quisque, non in Domino glorietur (I Cor. I,
31). Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit
liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per
peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum
immortalitate justitiam; propter quod natura humana divina indiget
gratia, dicente Domino, Si vos Filius liberaverit, tunc vere
liberi eritis (Joan. VIII, 36): utique liberi ad bene
justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non
periit, ut per illud peccent, maxime omnes qui cum delectatione
peccant et amore peccati, hoc eis placet quod eos libet . Unde et
Apostolus, Cum essetis inquit, servi peccati, liberi fuistis
justitiae. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia
libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio
voluntatis: liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia
Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa
discrevit: Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis
justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc
erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a
peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in
sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI,
20-22). Liberos dixit justitiae, non liberatos: a peccato
autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent; sed vigilantissime maluit
dicere liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos
Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant
bene filii hominum , nisi effecti filii Dei, quid est quod iste
libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum haec
potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum
nostrum (Id. VII, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I,
12)?
|
|