|
6. Gratia non secundum merita datur. Sed ne forte dicant, ad hoc
esse adjutos, ut haberent potestatem fieri filii Dei; ut autem hanc
accipere mererentur, prius eum libero arbitrio, nulla adjuti gratia
receperunt: haec est quippe intentio qua gratiam destruere moliuntur,
ut eam dari secundum merita nostra contendant: ne forte ergo hanc
evangelicam sententiam sic dividant, ut meritum ponant in eo quod
dictum est, Quotquot autem receperunt eum; ac deinde non gratis
datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur, Dedit
eis potestatem filios Dei fieri: numquid si quaeratur ab eis, quid
sit, receperunt eum, dicturi sunt aliud, nisi, Crediderunt in eum?
Ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait
Apostolus: In nullo expavescatis ab adversariis, quae quidem est
illis causa perditionis, vestrae autem salutis: et hoc a Deo; quia
vobis donatum est pro Christo, non tantum ut credatis in eum, sed ut
etiam patiamini pro eo (Philipp. I, 28, 29). Nempe utrumque
dixit esse donatum. Item quod ait, Pax fratribus, et charitas cum
fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI,
23). Legant etiam quod ipse Dominus ait, Nemo potest venire ad
me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Ubi ne quisquam putet
aliud dictum esse, venire ad me, quam, Credere in me; paulo post
cum de suo corpore et sanguine loqueretur, et scandalizati essent
plurimi in sermone ejus, ait: Verba quae ego locutus sum vobis,
spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Deinde subjunxit Evangelista: Sciebat enim Jesus ab initio, qui
essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat,
Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei
datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 64-66). Sententiam
scilicet iteravit qua dixerat, Nemo potest venire ad me, nisi
Pater, qui misit me, traxerit eum. Et hoc propter credentes et non
credentes se dixisse manifestavit, exponens quod dixerat, Nisi
Pater, qui misit me, traxerit eum: idipsum aliis verbis repetendo in
eo quod ait, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ille quippe trahitur
ad Christum, cui datur ut credat in Christum. Datur ergo potestas
ut filii Dei fiant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur ut
credant in eum. Quae potestas nisi detur a Deo, nulla esse potest ex
libero arbitrio: quia nec liberum in bono erit, quod liberator non
liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem
malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit , vel sibi ipse
persuasit.
7. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet
insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae
necessitate coguntur: sed si jam in ea aetate sunt, ut propriae mentis
utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato
in peccatum sua voluntate praecipitantur. Neque enim agit in eis etiam
qui suadet et decipit, nisi ut peccatum voluntate committant, vel
ignorantia veritatis, vel delectatione iniquitatis, vel utroque malo
et caecitatis et infirmitatis. Sed haec voluntas quae libera est in
malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia
liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur
ab eo qui malum non potest velle, hoc est, gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum. Omne enim quod non est ex fide, peccatum
est (Rom. XIV, 23). Ac per hoc bona voluntas quae se
abstrahit a peccato, fidelis est; quia justus ex fide vivit (Habac.
II, 4). Ad fidem autem pertinet credere in Christum. Et nemo
potest credere in eum, hoc est , venire ad eum, nisi fuerit illi
datum. Nemo igitur potest habere voluntatem justam, nisi nullis
praecedentibus meritis acceperit veram, hoc est, gratuitam desuper
gratiam.
|
|