|
9. Altera Juliani calumnia, Nuptias non a Deo institutas dici.
Tertia calumnia, Damnari conjugalem congressum. Sed jam videamus
quod sequitur.
inquit,
|
“istas quae modo aguntur
nuptias a Deo institutas non fuisse: quod in libro Augustini legitur
, contra quem ego modo quatuor libellis respondi. Cujus Augustini
dicta inimici nostri in veritatis odium susceperunt.”
|
|
His ejus
calumniosissimis verbis breviter video respondendum: quia repetit ea
postea, ubi vult ipse insinuare quasi contra nostra isti quid dicant;
ibi cum illo , quantum res postulare videbitur, Domino adjuvante
certandum est. Nunc ergo respondeo, a Deo nuptias institutas, et
tunc, quando dictum est, Propterea relinquet homo patrem suum et
matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una
(Gen. II, 24): et nunc, propter quod scriptum est, A
Domino jungitur viro mulier (Prov. XIX, 14). Neque enim
aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae, et sint
duo in carne una. De ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt,
consultus est Dominus a Judaeis, utrum liceret quacumque causa
dimittere uxorem. Et isto commemorato testimonio legis adjunxit,
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX,
3-6). Hoc testimonium legis adhibuit etiam Apostolus Paulus,
cum viros moneret ut ab eis diligerentur uxores (Ephes. V, 25,
51). Absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia divina
iste aliquid legerit. Sed vel non intelligendo, vel magis
calumniando, in alium sensum conatur detorquere quod legit. Librum
autem meum, contra quem se quatuor libellis respondisse commemorat,
post damnationem Pelagii Coelestiique conscripsi. Quod ideo dicendum
putavi, quoniam iste dicit, ab inimicis suis in odium veritatis dicta
mea fuisse suscepta: ne ideo quisquam existimet, propter hunc librum
meum inimicos gratiae Christi novos haereticos fuisse damnatos. In eo
autem libro defensio est potius, quam reprehensio nuptiarum.
10.
inquit,
|
“motum genitalium et commixtionem
conjugum, a diabolo fuisse repertam: et propterea eos qui nascuntur
innocentes , reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac
diabolica commixtione nascuntur. Hoc autem sine aliqua ambiguitate
Manichaeum est.”
|
|
Imo sicut dicimus a Deo nuptias institutas propter
ordinatam generationem filiorum; ita dicimus filiorum gignendorum
seminationem sine motu genitalium et sine commixtione conjugum nec in
paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. Sed utrum talis eorum
motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum
pudenda libidine, hinc est quaestio: de qua diligentius postea, si
Deus voluerit, disputabimus.
|
|