|
11. Pelagianorum consilium in laudanda conjugalis commixtionis
innocentia. Quid tamen isti velint, quid intendant, quo rem
perducere moliantur, adjuncta istius verba declarant, ubi ait nos
dicere,
|
“propterea eos qui innocentes nascuntur, reos esse; et a
diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione
nascuntur.”
|
|
Cum itaque nos nec diabolicam dicamus conjugum
commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea
regenerandi sunt, filiorum: nec homines ullos a diabolo fieri, sed a
Deo in quantum homines sunt: et tamen etiam de conjugibus fidelibus
reos nasci, tanquam ex oliva oleastrum, propter originale peccatum;
et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; quoniam
diabolus culpae auctor est, non naturae: contra illi parvulos dicentes
nullum trahere originale peccatum, et ideo non esse sub diabolo; quid
efficere laborant, nisi ut illa Dei gratia evacuetur in parvulis, qua
eruit nos, sicut dicit Apostolus, de potestate tenebrarum, et
transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13)?
Quandoquidem parvulos negant esse in potestate tenebrarum, etiam ante
Domini liberatoris auxilium; ita in eis laudantes opus Creatoris, ut
misericordiam destruant Redemptoris. Quam nos quoniam et in majoribus
et in parvulis confitemur,
dicit
|
“sine aliqua ambiguitate esse
Manichaeum:”
|
|
cum sit antiquissimum catholicum, unde novum istorum
dogma evertatur haereticum.
|
|