|
12. Quarta calumnia, Sanctos veteris Testamenti non a peccatis
liberos dici.
inquit,
|
“sanctos in vetere Testamento
non caruisse peccatis, id est, nec per emendationem a criminibus
fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos.”
|
|
Imo
dicimus vel ante Legem vel tempore veteris Testamenti a peccatis
fuisse liberatos, non virtute propria; quia maledictus omnis qui spem
suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et in hoc sine dubio
maledicto sunt, quos etiam Psalmus divinus notat, Qui confidunt in
virtute sua (Psal. XLVIII, 7): nec vetere Testamento,
quod in servitutem generat (Galat. IV, 24), quamvis certae
dispensationis gratia divinitus datum sit: nec ipsa lege sancta et
justa et bona (Rom. VII, 12), ubi scriptum est, Non
concupisces (Exod. XX, 17); quoniam non est data quae posset
vivificare, sed praevaricationis gratia posita est, donec veniret
semen cui promissum est (Galat. III, 21, 19): sed
liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator
Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Isti
autem inimici gratiae Dei, quae data est pusillis et magnis per Jesum
Christum Dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines Dei perfectae
fuisse justitiae, ne Christi incarnatione, passione, resurrectione,
cujus fide salvi facti sunt, credantur eguisse.
|
|