|
13. Quinta calumnia, Paulum et caeteros Apostolos libidine
pollutos fuisse dici.---Apostolum etiam Paulum, inquit, vel
omnes apostolos dicunt semper immoderata libidine fuisse pollutos.
Quis hoc vel profanus audeat dicere? Sed nimirum iste propterea sic
calumniatur , quia contendunt id quod dixit Apostolus, Scio quia non
habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adjacet mihi,
perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18); et caetera
talia, non eum dixisse de se ipso, sed nescio cujus alterius, qui
illa pateretur, induxisse personam: propter quod locus ipse in ejus
Epistola diligenter considerandus est et scrutandus, ne in ejus aliqua
obscuritate delitescat error istorum. Quamvis ergo latius hinc
Apostolus disputet, et magno diuturnoque conflictu gratiam defendens
adversus eos qui gloriabantur in lege; tamen ad rem pertinentia pauca
contingimus. Unde ait: Quia non justificabitur ex lege omnis caro
coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege
justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas:
justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes qui credunt.
Non est enim distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria
Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est
in Christo Jesu. Et iterum: Ubi est gloriatio ? Exclusa est.
Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur
enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Id. III,
20-28). Et iterum: Non enim per legem promissio Abrahae aut
semini ejus , ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si
enim qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata
est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec
praevaricatio (Rom. IV, 13-15). Et alio loco: Lex autem
subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum,
superabundavit gratia (Id. V, 20). Item alio loco: Peccatum
enim vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia
(Id. VI, 14). Itemque alio loco: An ignoratis, fratres,
(scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini in quantum
tempus vivit? Mulier enim sub viro, viro marito juncta est legi: si
autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Et paulo
post: Itaque, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus
Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut
fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum,
quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum
ferrent morti: nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua
detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in
vetustate litterae. His atque hujusmodi contestationibus Doctor ille
Gentium satis evidenter ostendit, legem non potuisse auferre, sed
potius auxisse peccatum, quod auferat gratia: quoniam lex jubere
novit, cui succumbit infirmitas; gratia juvare, qua infunditur
charitas. Ne quis enim propter haec testimonia vituperet legem, et
malam esse contendat, vidit Apostolus male intelligentibus quid posset
occurrere, et eamdem sibi ipse proposuit quaestionem: Quid ergo
dicemus, inquit? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi
nisi per legem. Hoc jam superius dixerat, Per legem enim cognitio
peccati. Non ergo ablatio , sed cognitio.
14. Apostolum ex sua et aliorum qui sub gratia, non sub lege adhuc
sunt, persona locutum esse. Hinc autem jam incipit, propter quod
ista consideranda suscepimus, introducere personam suam, et tanquam de
se ipso loqui: ubi nolunt Pelagiani ipsum Apostolum intelligi; sed
quod in se alium transfiguraverit, id est, hominem sub lege adhuc
positum, nondum per gratiam liberatum. Ubi quidem jam debent
concedere, quod in lege nemo justificatur, sicut alibi idem apostolus
dicit (Galat. III, 11); sed ad cognitionem peccati, et ad
ipsius legis praevaricationem valere legem, ut, cognito auctoque
peccato, per fidem gratia requiratur. Non autem timent ista de
Apostolo intelligi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ea
quae sequuntur timent. Hic enim: Concupiscentiam, inquit,
nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem
accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem
concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est: ego autem
vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato peccatum
revixit; ego autem mortuus sum. Et inventum est mihi mandatum, quod
erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim, accepta occasione
per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem
sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est,
mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per
bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut
peccatum per mandatum (Rom. VII, 1-13). Haec omnia, sicut
dixi, potest videri Apostolus de sua vita commemorasse praeterita: ut
illud quod ait, Ego autem vivebam aliquando sine lege; aetatem suam
primam ab infantia ante rationales annos voluerit intelligi: quod autem
adjunxit, Adveniente autem mandato peccatum revixit; ego autem
mortuus sum; jam se praecepti capacem, sed non efficacem, et ideo
praevaricatorem legis ostenderet.
|
|