|
19. Scripturas interpretatur, quibus abutuntur Pelagiani. Sed
nimirum quod scriptum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino
responsio linguae (Prov. XVI, 1), non bene intelligendo
falluntur, ut existiment cor praeparare, hoc est, bonum inchoare,
sine adjutorio gratiae Dei ad hominem pertinere. Absit ut sic
intelligant filii promissionis, tanquam cum audierint Dominum
dicentem, Sine me nihil potestis facere; quasi convincant cum
dicentes, Ecce sine te possumus cor praeparare: aut cum audierint a
Paulo apostolo, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex
nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; tanquam et ipsum
convincant dicentes, Ecce idonei sumus ex nobismetipsis praeparare
cor, ac per hoc et boni aliquid cogitare. Quis enim potest sine bona
cogitatione ad bonum cor praeparare? Absit ut sic intelligant, nisi
superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. Ideo
quippe scriptum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino
responsio linguae; quia homo praeparat cor, non tamen sine adjutorio
Dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor . In responsione
autem linguae, id est, in eo quod praeparato cordi lingua divina
respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a Domino Deo.
20. Nam sicut dictum est, Hominis est praeparare cor, et a
Domino responsio linguae; ita etiam dictum est, Aperi os, et
adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Quamvis enim nisi
adjuvante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus
aperire: tamen nos aperimus illius adjumento et opere nostro; implet
autem illud Dominus sine opere nostro. Nam quid est praeparare cor,
et os aperire, nisi voluntatem parare? Et tamen in eisdem Litteris
legitur, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec.
LXX); et, Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam
(Psal. L, 17). Ecce Deus admonet, ut praeparemus voluntatem
in eo quod legimus, Hominis est praeparare cor: et tamen ut hoc
faciat homo, adjuvat Deus; quia praeparatur voluntas a Domino.
Et, Aperi os, ita dicit jubendo , ut nemo possit nisi ipse id
faciat adjuvando, cui dicitur, Labia mea aperies. Numquid istorum
aliqui ita desipiunt , ut aliud os, aliud labia esse contendant, et
mirabili vanitate hominem dicant os aperire, labia hominis Deum?
Quanquam Deus illos et ab hac absurditate compescit, ubi ad Moysen
famulum suum dicit, Ego aperiam os tuum, et instruam te quae debeas
loqui (Exod. IV, 12). In sententia ergo illa ubi dicitur,
Aperi os, et adimplebo illud; quasi unum eorum videtur ad hominem
pertinere, alterum ad Deum: in hac autem ubi dicitur, Ego aperiam
os tuum, et instruam te; utrumque ad Deum. Quare hoc, nisi quia in
uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?
21. Quapropter multa Deus facit in homine bona, quae non facit
homo: nulla vero facit homo, quae non facit Deus ut faciat homo.
Proinde cupiditas boni non homini a Domino esset, si bonum non
esset: si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe
atque incommutabiliter bonus est. Quid est enim boni cupiditas, nisi
charitas, de qua Joannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens,
Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7)? Nec initium ejus ex
nobis, et perfectio ejus ex Deo; sed si charitas ex Deo, tota nobis
ex Deo est. Avertat enim Deus hanc amentiam, ut in donis ejus nos
priores faciamus, posteriorem ipsum: quoniam misericordia ejus
praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et ipse est cui fideliter
veraciterque cantatur, Quoniam praevenisti eum in benedictione
dulcedinis (Psal. XX, 4). Et quid hic aptius intelligitur,
quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? Tunc enim bonum concupisci
incipit, quando dulcescere coeperit. Quando autem timore poenae, non
amore justitiae fit bonum, nondum bene fit bonum; nec fit in corde
quod fieri videtur in opere, quando mallet homo non facere, si posset
impune. Ergo benedictio dulcedinis, est gratia Dei, qua fit in
nobis ut nos delectet et cupiamus, hoc est, amemus quod praecipit
nobis; in qua si nos non praevenit Deus, non solum non perficitur,
sed nec inchoatur ex nobis. Si enim sine illo nihil possumus facere,
profecto nec incipere, nec perficere: quia ut incipiamus, dictum
est, Misericordia ejus praeveniet me; ut perficiamus, dictum est,
Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6).
|
|