|
22. Secundum cujus propositum vocentur electi. Quid est ergo,
quod in consequentibus, ubi ea quae ipsi sentiunt commemorant, dicunt
se confiteri,
|
“gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum
propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere?”
|
|
Hoc
quippe ita dicunt, velut homo a se ipso sine adjutorio Dei habeat
propositum bonum studiumque virtutis, quo merito praecedente dignus sit
adjuvari Dei gratia subsequente. Putant enim fortasse ita dixisse
Apostolum, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum,
iis qui secundum propositum vocati sunt; ut propositum hominis vellet
intelligi, quod propositum tanquam bonum meritum sequatur misericordia
vocantis Dei: ignorantes ideo dictum esse, qui secundum propositum
vocati sunt, ut Dei, non hominis propositum intelligatur, quo eos
quos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom.
VIII, 28, 29), elegit ante mundi constitutionem (Ephes.
I, 4). Non enim omnes vocati, secundum propositum sunt vocati:
quoniam multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16). Ipsi
ergo secundum propositum vocati, qui electi ante constitutionem mundi.
De hoc proposito Dei dictum est et illud, quod jam commemoravi de
geminis Esau et Jacob, Ut secundum electionem propositum Dei
maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major
serviet minori (Rom. IX, 11-13). Hoc propositum Dei et
illo commemoratur loco, ubi ad Timotheum scribens ait: Collabora
Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis, et vocantis
vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum
propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante
saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri
Jesu Christi (II Tim. I, 8-10). Hoc est ergo propositum
Dei unde dicitur: Omnia cooperatur in bonum iis qui secundum
propositum vocati sunt. Hominis autem propositum bonum adjuvat quidem
subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia.
Studium quoque hominis quod dicitur bonum, quamvis cum esse coeperit,
adjuvetur gratia, non tamen incipit sine gratia: sed ab illo
inspiratur, de quo dicit Apostolus, Gratias autem Deo, qui dedit
idem studium pro vobis in corde Titi (II Cor. VIII, 16).
Si studium quisque ut pro aliis habeat, Deus dat; ut pro ipso se
habeat , quis alius est daturus?
23. Quae cum ita sint, nihil in Scripturis sanctis homini a
Domino video juberi, propter probandum liberum arbitrium, quod non
inveniatur vel dari ab ejus bonitate, vel posci propter adjutorium
gratiae demonstrandum: nec omnino incipit homo ex malo in bonum per
initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita
misericordia Dei. De qua suam cogitationem recolens quidam, sicut
legimus in Psalmis: Numquid obliviscetur, inquit, misereri Deus?
aut continebit in ira sua miserationes suas? Et dixi, Nunc coepi,
haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 10, 11).
Cum ergo dixisset, Nunc coepi; non ait, haec mutatio arbitrii mei;
sed dexterae Excelsi. Sic itaque Dei gratia cogitetur, ut ab initio
bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in
Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quia sicut nemo potest
bonum perficere sine Domino, sic nemo incipere sine Domino . Sed
hic sit hujus voluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad
sequentia reparetur.
|
|