|
1. Pelagiani Catholicos Manichaeorum nomine criminantur. Jam nunc
aliam, non Juliani tantum, sed ei communem cum plurimis Pelagianis
episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus Epistolam,
eique, Domino adjuvante, respondeamus, ut possumus. Quod opus
nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat; quid
opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa venena non
continent, sed tantum in auxilium suum, vel pro catholica fide contra
Manichaeorum, sicut loquuntur, profanitatem, consensionem
Orientalium episcoporum videntur exposcere; nihil aliud nitentes,
nisi ut horribili haeresi objecta, cujus se adversarios esse
confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? Quis enim eis
hinc commovit aliquando quaestionem? Aut cui Catholicorum propterea
displicent, quia damnant eos quos praedixit Apostolus recessuros a
fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere,
abstinentes a cibis, quos immundos putant, nec putantes a Deo cuncta
esse condita? Quis eos aliquando negare compulit, quod omnis creatura
Dei bona sit (I Tim. IV, 1-4), et nulla substantia sit quam
non summus fecerit Deus, nisi ipse Deus qui non est ab aliquo
factus? Non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur
atque damnantur. Impietatem quippe Manichaeorum nimium stultam et
noxiam, non solum fides catholica detestatur; verum etiam haeretici
omnes, qui non sunt Manichaei. Unde et isti Pelagiani hoc bene
faciunt, Manichaeis anathema dicere, et eorum erroribus
contradicere. Sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathematizandi
sunt: unum, quod Catholicos Manichaeorum nomine criminantur;
alterum, quod etiam ipsi haeresim novi erroris inducunt. Neque enim
quia Manichaeorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt.
Non unum pestilentiae est genus, quemadmodum in corporibus, ita et in
mentibus. Sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a
mortis periculo liberum , quem negasset hydropicum, si alio lethali
morbo perspexisset aegrotum: ita istis non ideo veritas gratulatur,
quia Manichaei non sunt, si alio genere perversitatis insaniunt.
Quapropter aliud est quod anathematizamus cum eis, aliud quod in eis.
Detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis; ita tamen
ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.
|
|