|
5. Calumnia Pelagianorum adversus Romanae Ecclesiae clericos.
Quin etiam Romanos clericos arguunt, scribentes,
|
“eos jussionis
terrore perculsos non erubuisse praevaricationis crimen admittere, ut
contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati
adfuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam.”
|
|
Imo
vero Pelagiani spe falsa putaverant, novum et exsecrabile dogma
Pelagianum vel Coelestianum persuaderi quorumdam Romanorum catholicis
mentibus posse; quando illa ingenia, quamvis nefando errore perversa
, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius, quam
facile damnanda viderentur, aliquanto lenius, quam severior postulabat
Ecclesiae disciplina, tractata sunt. Tot enim et tantis inter
Apostolicam Sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus
scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam Sedem
Coelestio praesente et respondente confectis; quaenam tandem epistola
venerandae memoriae Papae Zosimi, quae interlocutio reperitur, ubi
praeceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem
nasci? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. Sed
cum hoc Coelestius in suo libello posuisset, inter illa duntaxat de
quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine
acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur plurimis profuisset,
voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et
propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicae
mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea
certissime definire , sed detecta ac demonstrata respuere. Non enim
haereticis, sed Catholicis Apostolus loquebatur, ubi ait: Quotquot
ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque Deus
vobis revelabit (Philipp. III, 15). Hoc in illo factum esse
putabatur, quando se litteris beatae memoriae Papae Innocentii,
quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. Et
hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, exspectabatur, venturis
ex Africa litteris, in qua provincia ejus aliquanto calliditas
evidentius innotuerat. Quae Romam litterae posteaquam venerunt, id
continentes, non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus,
quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur;
sed aperte eum debere anathematizare quae in suo libello prava
posuerat; ne si id non fecisset, multi parum intelligentes magis in
libello ejus illa fidei venena a Sede Apostolica crederent approbata,
propterea quod ab illa dictum erat, eum libellum esse catholicum, quam
emendata, propter illud quod se Papae Innocentii litteris consentire
ipse responderat: tunc ergo cum ejus praesentia posceretur, ut certis
ac dilucidis responsionibus, vel astutia hominis vel correctio
dilucesceret, et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negavit
examini. Nec differendum jam fuerat, sicut factum est, quod aliis
prodesset, si nimium perversorum pertinaciae dementiaeque non posset .
Sed si, quod absit, ita tunc fuisset de Coelestio vel Pelagio in
Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et
cum ipsis Papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda
pronuntiarentur, ex hoc potius esset praevaricationis nota Romanis
clericis inurenda. Nunc vero cum primitus beatissimi Papae
Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis Afrorum,
pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnaverint:
successor quoque ejus sanctus Papa Zosimus hoc tenendum esse, quod
isti de parvulis sentiunt, nunquam dixerit, nunquam scripserit;
insuper etiam Coelestium se purgare molientem ad consentiendum supra
dictis Sedis Apostolicae litteris crebra interlocutione
constrinxerit: profecto quidquid interea lenius actum est cum
Coelestio, servata duntaxat antiquissimae et robustissimae fidei
firmitate, correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio
exitiosissima pravitatis . Et quod ab eodem sacerdote postea
Coelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum
intermissae, jam necessario proferendae ratio severitatis fuit, non
praevaricatio prius cognitae vel nova cognitio veritatis.
|
|