|
6. Idem tractatur argumentum. Sed quid opus est nos de hac re
loquendo diutius immorari, cum exstent hinc atque inde gesta et scripta
directa, ubi possint cuncta illa, quemadmodum acta sint, vel cognosci
vel recognosci? Interrogationibus enim sancti praecessoris tui, et
Coelestii responsionibus quibus se beati Papae Innocentii litteris
consentire professus est, quis non videat quemadmodum sit Coelestius
colligatus, et vinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere
auderet in Baptismate parvulorum non dimitti originale peccatum?
Venerabilis quippe Innocentii episcopi de hac re ista sunt verba ad
Carthaginense concilium:
inquit,
|
“arbitrium olim
ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in
praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere
posset invenit: suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae
jacuisset oppressu , nisi eum post Christi pro sua gratia liberasset
adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum
vitium sui Baptismatis lavacro purgavit”
|
|
(Innocent., epist.
181, n. 7, apud August.). Quid ista Sedis Apostolicae
sententia clarius atque manifestius? Huic se Coelestius consentire
professus est, quando cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset,
|
“Illa omnia damnas quae jactata sunt de nomine tuo?”
|
|
ipse
respondit,
|
“Damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris
tui Innocentii.”
|
|
Inter caetera autem quae de nomine ejus jactata
fuerant, diaconus Coelestio Paulinus objecerat, quod diceret,
|
“peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et quod
infantes nuper nati, in eo essent statu, in quo Adam fuit ante
peccatum.”
|
|
Proinde si objecta Paulini, secundum sententiam beati
Papae Innocentii veraci corde atque ore damnaret; quid ei remaneret
deinceps unde contenderet, nullum esse ex praeterita primi hominis
transgressione in parvulis vitium, quod per novae regenerationis
purificationem sacro Baptismate purgaretur? Sed illud se respondisse
fallaciter novissimo exitu ostendit, cum se subtraxit examini, ne
secundum Africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione verba
commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur.
7. Quid illud quod idem Papa de hac ipsa causa etiam Numidiae
rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Carthaginensi
scilicet et de Milevitano scripta susceperat, nonne apertissime de
parvulis loquitur? Haec enim ejus verba sunt:
|
“Illud vero, quod
eos vestra Fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae
praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est.
Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem
ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui
autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum
Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos
credimus nonnisi Baptismate conferendum”
|
|
(Innocentius, epist.
182, n. 5, inter Augustinianas). Quid ad haec dicit
ingratus, cui Sedes Apostolica jam sua professione quasi correcto
benignissima lenitate pepercerat? Quid ad haec dicit? utrum post
hujus vitae finem parvuli, etiamsi dum vivunt non baptizentur in
Christo, in vita aeterna erunt, an non erunt? Si dixerit, Erunt:
quomodo ergo quae de nomine ejus jactata sunt, secundum sententiam
beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? Ecce beatae
memoriae Innocentius Papa sine Baptismo Christi, et sine
participatione corporis et sanguinis Christi vitam non habere parvulos
dicit. Si dixerit, Non erunt: quomodo ergo non accipientes aeternam
vitam, utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt
originale peccatum?
8. Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent
etiam scribere, audent et orientalibus episcopis mittere? Tenetur
Coelestius litteris venerabilis Innocentii praebuisse consensum:
leguntur ipsae memorati antistitis litterae, scribentis non baptizatos
vitam parvulos habere non posse. Quis autem negabit id esse consequens
ut mortem habeant, qui non habent vitam? Unde ergo in infantibus ista
miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? Quomodo igitur ab
istis fidei desertoribus et oppugnatoribus gratiae, Romani clerici
praevaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint
in damnatione posteriore Coelestii et Pelagii, quam quod sub
Innocentio in priore senserunt? Quia utique cum litteris venerabilis
Innocentii de parvulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna
morte mansuris, catholicae fidei clareret antiquitas; profecto
Ecclesiae Romanae praevaricator potius esset, quicumque ab illa
sententia deviasset: quod Deo propitio, quoniam factum non est, sed
ipsa constanter repetita Coelestii et Pelagii damnatione servata est;
intelligant se isti esse unde alios criminantur, et aliquando a fidei
praevaricatione sanentur. Malam quippe hominum esse naturam, non
dicit catholica fides, in quantum homo a Creatore primitus institutus
est; neque nunc quod in illa Deus creat, cum homines ex hominibus
facit, hoc est malum ejus; sed quod ex illo vitio primi hominis
trahit.
|
|