|
9. Respondet ad Pelagianorum calumnias. Quid liberum arbitrium
sine gratia. Quid sentiant Catholici de fato. Jam nunc illa videnda
sunt, quae in Epistola sua nobis objicientes, breviter posuerunt,
quibus haec est nostra responsio. Peccato Adae arbitrium liberum de
hominum natura periisse non dicimus: sed ad peccandum valere in
hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque vivendum non valere,
nisi ipsa voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata, et ad omne
bonum actionis, sermonis, cogitationis adjuta. Neminem nisi Dominum
Deum dicimus nascentium conditorem; nec a diabolo, sed ab ipso
nuptias institutas: omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis
vitium; et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. Nec
sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis Dei
gratiam dicimus antecedi. Si autem quibusdam omnipotentis Dei
voluntatem placet fati nomine nuncupare; profanas quidem verborum
novitates evitamus (I Tim. VI, 20), sed de verbis contendere
non amamus.
10. Unde autem hoc eis visum fuerit nobis objicere, quod fatum
asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto attentius cogitarem; prius
eorum verba quae consequuntur inspexi. Sic enim hoc nobis objiciendum
putarunt:
inquiunt,
|
“gratiae ita fatum asserunt,
ut dicant, quia nisi Deus invito et reluctanti homini inspiraverit
boni, et ipsius imperfecti, cupiditatem, nec a malo declinare, nec
bonum possit arripere.”
|
|
Deinde aliquanto post, ubi ipsi quae
defendant, commemorant, quid de hac re ab eis diceretur, attendi.
inquiunt,
|
“omnibus necessarium esse aetatibus
confitemur: gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum,
non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum
acceptio non est apud Deum”
|
|
(Coloss. III, 25). Ex his
eorum verbis intellexi, ob hoc illos vel putare vel putari velle,
fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam Dei non secundum
merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam
voluntatem, qui dixit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam
praestabo cui misericors fuero. Ubi consequenter adjunctum est,
Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei
(Rom. IX, 15, 16). Posset etiam hinc quispiam similiter
stultus fati assertorem Apostolum putare vel dicere. Verum hic se
isti satis aperiunt. Cum enim propterea nobis calumniantur, dicentes
nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari
dicimus Dei gratiam; procul dubio confitentur quod ipsi eam secundum
nostra merita dari dicunt: ita caecitas eorum occultare ac dissimulare
non potuit, hoc se sapere atque sentire, quod sibi objectum Pelagius
in episcopali judicio Palaestino subdolo timore damnavit. Objectum
quippe illi est ex verbis quidem discipuli sui Coelestii, quod etiam
ipse diceret,
|
“gratiam Dei secundum merita nostra dari.”
|
|
Quod ille
detestans, vel quasi detestans , ore duntaxat anathematizare non
distulit: sed sicut ejus libri posteriores indicant, et istorum
sectatorum ejus nudat assertio, ficto corde servavit, donec postea,
quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret
audacia. Et adhuc non reformidant, nec saltem verecundantur episcopi
Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere,
quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam
Dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales
metuens, et dicere non ausus, et damnare compulsus est.
|
|