|
11. Fati criminatio retorquetur in adversarios. Itane vero, filii
superbiae, inimici gratiae Dei, o novi haeretici Pelagiani,
quisquis dicit, gratia Dei omnia hominis bona merita praeveniri, nec
gratiam Dei meritis dari, ne non sit gratia, si non gratis datur,
sed debita merentibus redditur; fatum vobis videtur asserere? Nonne
etiam vos ipsi qualibet intentione necessarium Baptismum omnibus
aetatibus dicitis? Nonne in hac ipsa Epistola vestra, istam de
Baptismo sententiam, et de gratia juxta posuistis? Cur non vos
Baptismus, qui datur infantibus, ipsa vicinitate commonuit, quid
sentire de gratia debeatis? Haec enim verba sunt vestra:
|
“Baptisma
omnibus necessarium esse aetatibus confitemur: gratiam quoque adjuvare
uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis
immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum.”
|
|
In his
omnibus verbis vestris de gratia quod dixistis, interim taceo: de
Baptismate reddite rationem; cur illud dicatis omnibus esse aetatibus
necessarium, quare sit necessarium parvulis dicite: profecto quia eis
boni aliquid confert, et idem aliquid nec parvum, nec mediocre, sed
magnum est. Nam etsi eos negatis attrahere quod in Baptismo
remittatur originale peccatum: tamen illo regenerationis lavacro
adoptari ex filiis hominum in Dei filios non negatis; imo etiam
praedicatis. Dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo
parvuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus
praecedentibus meritis acceperunt? Si dixeritis, hoc eos parentum
pietate meruisse: respondebitur vobis, Cur aliquando piorum filiis
negatur hoc bonum, et filiis tribuitur impiorum? Nonnunquam enim de
religiosis orta proles in tenera aetate aque ab utero recentissima
praevenitur morte, antequam lavacro regenerationis abluatur; et infans
natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in
Christo: plangit baptizata mater non baptizatum proprium; et ab
impudica expositum, baptizandum casta fetum colligit alienum. Hic
certe merita parentum vacant, vacant vobis fatentibus ipsorum etiam
parvulorum. Scimus enim vos non hoc de anima humana credere, quod
ante corpus terrenum alicubi vixerit, et aliquid operata sit vel boni
vel mali, unde istam in carne diffecitur, ubi rentiam mereretur.
Quae igitur causa huic parvulo Baptismum procuravit, illi negavit?
An ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his st acceptio
a Domino personarum? Nam utrumque dixistis, prius fatum,
acceptionem postea personarum: ut quoniam utrumque refutandum est,
remaneat quod vultis adversus gratiam introducere meritum. Respondete
igitur de meritis parvulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati
de corporibus exeant, nec parentum meritis vel polleant vel careant tam
excellenti bono, ut fiant filii Dei ex hominum filiis, nullis
parentum, nullis meritis suis. Nempe reticetis; et vos ipsos potius
in eo quod nobis objicitis, invenitis. Nam si ubi non est meritum,
consequenter esse dicitis fatum, et ob hoc in gratia Dei meritum
hominis vultis intelligi, ne fatum cogamini confiteri; ecce vos potius
asseritis fatum in Baptismate parvulorum, quorum nullum esse fatemini
meritum. Si autem in baptizandis parvulis, et nullum meritum omnino
praecedere, et tamen fatum non esse conceditis; cur nos quando dicimus
gratiam Dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, et non tanquam
debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse jactatis?
non intelligentes, in justificandis impiis, sicut propterea merita non
sunt, quia Dei gratia est; ita propterea non esse fatum, quia Dei
gratia est; ita propterea non esse acceptionem personarum, quia Dei
gratia est.
12. Fatum quippe qui affirmant, de siderum positione ad tempus quo
concipitur quisque vel nascitur, quas constellationes vocant, non
solum actus et eventa, verum etiam ipsas nostras voluntates pendere
contendunt: Dei vero gratia non solum omnia sidera et omnes coelos,
verum etiam omnes Angelos supergreditur. Deinde fati assertores et
bona et mala hominum fato tribuunt: Deus autem in malis hominum merita
eorum debita retributione persequitur, bona vero per indebitam gratiam
misericordi voluntate largitur; utrumque faciens non per stellarum
temporale consortium, sed per suae severitatis et bonitatis aeternum
altumque consilium. Neutrum ergo pertinere videmus ad fatum. Hic si
respondetis, hanc ipsam Dei benevolentiam, qua non merita sequitur,
sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse
dicendum: cum hanc Apostolus gratiam vocet, dicens, Gratia salvi
facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non
ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9);
nonne attenditis, nonne perspicitis, non a nobis divinae gratiae
nomine fatum asseri, sed a vobis potius divinam gratiam fati nomine
nuncupari?
|
|