|
13. Refellit calumniam de personarum acceptione. Itemque,
acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui judicat relinquens
causae meritum de qua judicat, alteri contra alterum suffragatur, quia
invenit aliquid in persona quod honore vel miseratione sit dignum. Si
autem quispiam duos habeat debitores, et alteri velit dimittere
debitum, alterum exigere; cui vult donat, sed neminem fraudat: nec
acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est. Alioquin
eis qui parum intelligunt, potest acceptio personarum videri, ubi
vineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum
dedit, quantum illis qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales
faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. Sed
quid respondit de hac veluti acceptione personarum adversus
patremfamilias murmurantibus? Amice, inquit, non facio tibi
injuram. Nonne ex denario convenisti mecum? Tole quod tuum est, et
vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Annon licet
mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum
(Matth. XX, 9-15)? Nempe hic tota justitia est: Hoc
volo. Tibi, inquit, reddidi, huic donavi; neque ut huic donarem,
tibi aliquid abstuli, aut quod debebam vel minui vel negavi. Annon
licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus
sum? Sicut ergo hic nulla est acceptio personarum; quia sic alius
gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur: sic etiam cum
secundum propositum Dei vocatur alius (Rom. VIII, 28),
alius non vocatur, vocato datur gratuitum bonum, cujus boni est
vocatio ipsa principium; non vocato redditur malum, quia omnes rei
sunt ex eo quod per unum hominem peccatum intravit in mundum (Id.
V, 12). Et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum
denarium acceperunt, qui una hora, et qui duodecies tantum
laboraverunt, qui utique secundum rationes humanas, sed vanas, pro
quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in
bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt: quia et illi
qui plus laboraverunt, et quod sic vocati sunt ut venirent, et quod
sic pasti ut non deficerent, ab ipso patrefamilias habuerunt. Ubi
autem dicitur, Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat; qui
facit, aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX,
18, 21): bonum quidem immerito et gratis datur, quia ex eadem
massa est cui non datur, malum vero merito et debitum redditur, quia
in massa perditionis malum malo non male redditur; et ei cui redditur
malum est, quia supplicium ejus est; ei vero a quo redditur, bonum
est, quia recte factum ejus est. Nec ulla est acceptio personarum in
duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter
exigitur , quod pariter ab utroque debetur.
14. Sed ut id quod dicimus alicujus exempli manifestatione
clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos,
atque ut ab aliis colligerentur expositos: horum sine Baptismo
exspiravit unus, alius baptizatus. Quod hic fatum fortunamve fuisse
dicamus, quae omnino nulla sunt? Quam personarum acceptionem, cum
apud Deum nulla esset etiam si in istis ulla esse potuisset: qui
utique nihil habebant, unde alter alteri praeferretur, meritaque nulla
propria, sive bona, quibus mereretur alius baptizari; sive mala,
quibus alius sine Baptismate mori? An aliqua parentum fuerunt, ubi
fornicator pater, meretrix mater? Sed qualiacumque illa fuerint, non
utique istis tam diversa conditione morientibus ulla diversa, sed
utrique communia. Si ergo nec fatum, quia nullae stellae ista
decernunt; nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt; nec
personarum, nec meritorum diversitas hoc fecerunt: quid restat,
quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia Dei quae vasis factis in
honorem gratis datur; quantum autem ad non baptizatum, ira Dei, quae
vasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? Sed in
illo qui baptizatus est, gratiam Dei vos confiteri cogimus, et
meritum ejus nullum praecessisse convincimus: de illo autem sine
Baptismate mortuo, cur ei defuerit Sacramentum, quod et vos fatemini
omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit
vindicatum, vos videritis qui non vultis esse originale delictum.
15. Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus
causam, difficultatem quaestionis cur alius sic, alius vero sic
mortuus est, velut non solvendo solvit Apostolus: qui cum et ipse de
duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex
operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni vel mali, sed ex
vocante dictum est, Major serviet minori; et, Jacob dilexi, Esau
autem odio habui: et hujus profunditatis horrorem usque ad hoc
perduxisset, ut diceret, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult
obdurat: sensit continuo quid moveret, et sibi verba contradicentis,
quae apostolica auctoritate coerceret, opposuit. Ait enim: Dicis
itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis
resistit? Responditque ista dicenti: O homo, tu quis es qui
respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic
me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere
aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Deinde secutus,
tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus
judicavit, aperuit dicens: Si autem volens Deus ostendere iram, et
demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae
perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae
in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX,
11-23). Hoc est gratiae Dei, non solum adjutorium verum etiam
documentum: adjutorium scilicet in vasis misericordiae; in vasis autem
irae documentum: in eis enim ostendit iram, et demonstrat potentiam
suam, quia tam potens est bonitas ejus, ut bene utatur etiam malis;
et in eis notas facit divitias gloriae suae in vasa misericordiae,
quoniam quod ab irae vasis exigit justitia punientis, hoc vasis
misericordiae dimittit gratia liberantis: nec beneficium quod quibusdam
gratis tribuitur, appareret, nisi Deus aliis ex eadem massa pariter
reis justo supplicio condemnatis, quid utrisque deberetur,
ostenderet. Quis enim te discernit? ait idem apostolus, homini
tanquam de semetipso et de suo proprio bono glorianti : Quis enim te
discernit? utique ab irae vasis, a massa perditionis, quae per unum
omnes misit in damnationem. Quis te discernit? Et tanquam
respondisset, Discernit me fides mea, propositum meum, meritum
meum. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et
accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. Ergo ille discernit,
qui unde discernaris impertit, poenam debitam removendo, indebitam
gratiam largiendo: ille discernit, qui cum tenebrae essent super
abyssum, dixit, Fiat lux, et facta est lux, et divisit, hoc est
discrevit, inter lucem et tenebras (Gen. I, 3, 4). Non enim
cum solae essent tenebrae, quid discerneret invenit: sed lucem
faciendo discrevit; ut justificatis impiis dicatur, Fuistis enim
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): ac
sic qui gloriatur, non in se ipso, sed in Domino glorietur (II
Cor. X, 17). Ille discernit, qui de nondum natis neque qui
aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum ejus
maneret, non ex operibus, sed ex se ipso vocante dixit, Major
serviet minori (Gen. XXV, 23): atque idipsum commendans
postea per prophetam; Jacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui
(Malach. I, 2). Electionem quippe dixit, ubi Deus non ab alio
factum quod eligat invenit, sed quod inveniat ipse facit: sicut de
reliquiis Israel scriptum est, Reliquiae per electionem gratiae
factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia,
jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Propter quod profecto
desipitis, qui dicente veritate, Non ex operibus, sed ex vocante
dictum est; vos dicitis, Ex futuris operibus, quae Deus illum
facturum esse praesciebat, Jacob fuisse dilectum: atque ita
contradicitis Apostolo dicenti, Non ex operibus: quasi non posset
dicere, Non ex praesentibus, sed futuris operibus. Sed ait, Non
ex operibus, ut gratiam commendaret: Si autem gratia, jam non ex
operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Praecedit namque, non
debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera: ne si
praecesserint bona opera, tanquam operibus reddatur gratia, ac sic
gratia jam non sit gratia.
16. Sed ut vobis auferretur omnis vestrae caliginis latebra,
propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis
juvarentur, et animo infantiae primordio unus baptizatus, alter sine
Baptismate morerentur; ne diceretis Deum, sicut de Jacob et Esau
contra Apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. Quomodo
enim praescivit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia
praescientia ejus falli non potest, praescivit potius non futura? Aut
quid prodest eis qui rapiuntur ex hac vita, ne malitia mutet
intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam eorum (Sap. IV,
11), si peccatum etiam quod non est factum, dictum, cogitatum,
tanquam commissum fuerit, sic punitur? Quod si absurdissimum,
insulsissimum, dementissimum est, quoslibet homines ex his peccatis,
quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non
solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos;
redit ad vos frater ille geminus baptizati non baptizatus, et tacitus
quaerit a vobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa
infelicitate punitus, ut illo in Dei filium adoptato , ipse non
acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini,
Sacramentum; si quemadmodum nulla est fortuna vel fatum, vel apud
Deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum;
nullum originale peccatum. Huic prorsus infanti linguam vestram
vocemque submittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.
|
|