|
17. Boni etiam imperfecti cupiditas donum gratiae est; alioquin
gratia secundum merita daretur. Jam nunc videamus, ut possumus, hoc
ipsum quod volunt praecedere in homine, ut adjutorio gratiae dignus
habeatur, et cui merito ejus non tanquam indebita tribuatur, sed
debita gratia retribuatur ; ac sic gratia jam non sit gratia: videamus
tamen quid illud sit. Sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum
asserunt, ut dicant, quia nisi invito et reluctanti homini
inspiraverit boni, et ipsius imperfecti, cupiditatem , nec a malo
declinare, nec bonum possit arripere. Jam de fato et gratia quam
inania loquantur ostendimus: nunc illud est quod debemus advertere,
utrum invito et reluctanti homini Deus inspiret boni cupiditatem, ut
jam non sit reluctans, non sit invitus, sed consentiens bono, et
volens bonum. Isti enim volunt, in homine ab ipso homine incipere
cupiditatem boni, ut hujus coepti meritum etiam perficiendi gratia
consequatur: si tamen hoc saltem volunt. Pelagius enim facilius dicit
impleri quod bonum est, si adjuvet gratia. Quo additamento, id est,
addendo Facilius, utique significat hoc se sapere, quod etiamsi
gratiae defuerit adjutorium, potest, quamvis difficilius, impleri
bonum per liberum arbitrium. Sed istis, quid in hac re sentiant, non
de illo auctore hujus haeresis praescribamus: permittamus eos cum suo
libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio; atque ista verba
eorum, quae in hac cui respondemus Epistola posuerunt, potius
attendamus.
18. Hoc enim nobis objiciendum putarunt, quod invito et reluctanti
homini Deum dicamus inspirare, non quanticumque boni, sed et ipsius
imperfecti cupiditatem. Fortassis ergo ipsi eo modo saltem servant
locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed
imperfecti cupiditatem; perfecti autem non facilius per illam posse,
sed nisi per illam omnino non posse. Verum et sic gratiam Dei dicunt
secundum merita nostra dari: quod in Oriente Pelagius ecclesiasticis
Gestis damnari timendo damnavit. Si enim sine Dei gratia per nos
incipit cupiditas boni; ipsum coeptum erit meritum, cui tanquam ex
debito gratiae veniat adjutorium: ac sic gratia Dei non gratis
donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. Dominus autem ut
responderet futuro Pelagio, non ait, Sine me difficile potestis
aliquid facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere (Joan.
XV, 5). Et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa
evangelica sententia, non ait, Sine me nihil potestis perficere;
sed, facere. Nam si Perficere dixisset, possent isti dicere, non
ad incipiendum bonum, quod a nobis est; sed ad perficiendum, esse
Dei adjutorium necessarium. Verum audiant et Apostolum. Dominus
enim cum ait, Sine me nihil potestis facere; hoc uno verbo initium
finemque comprehendit. Apostolus vero, tanquam sententiae dominicae
expositor, apertius utrumque distinxit, dicens: Quoniam qui in vobis
opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp.
I, 6). Sed in Scripturis sanctis apud eumdem apostolum, isto
unde loquimur, amplius invenimus. Loquimur enim nunc de boni
cupiditate, quam si volunt a nobis incipere, a Domino perfici,
videant quid respondeant dicenti Apostolo: Non quia idonei sumus
cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex
Deo est (II Cor. III, 5). Cogitare, ait, aliquid,
utique bonum: minus est autem cogitare quam cupere. Cogitamus quippe
omne quod cupimus, nec tamen cupimus omne quod cogitamus; quoniam
nonnunquam et quod non cupimus cogitamus. Cum igitur minus sit
cogitare quam cupere: potest enim homo cogitare bonum, quod nondum
cupit; et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo
cogitavit: quomodo ad id quod minus est, id est, ad cogitandum
aliquid boni non sumus idonei tanquam ex nobismetipsis, sed
sufficientia nostra ex Deo est; et ad id quod est amplius, id est,
ad cupiendum aliquid boni sine divino adjutorio idonei sumus ex libero
arbitrio? Neque enim et hic Apostolus ait, Non quia idonei sumus
cogitare quod perfectum est, tanquam ex nobismetipsis: sed cogitare,
ait, aliquid; cui contrarium est nihil. Unde est illud Domini:
Sine me nihil potestis facere.
|
|