|
25. Ostendit Catholicorum sententiam inter Manichaeorum et
Pelagianorum mediam, utramque refellere. Sed quoniam in his quinque
rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras, et de quibus
connectunt calumnias, divinis documentis produntur atque convincuntur;
excogitaverunt Manichaeorum detestabili nomine imperitos quos potuerint
deterrere, ne adversus eorum perversissima dogmata aures accommodent
veritati: quia scilicet Manichaei quinque istorum tria priora
blasphemando condemnant; dicentes, neque humanam creaturam, neque
nuptias, neque legem a summo et vero Deo esse institutam . Non autem
accipiunt quod veritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse
peccatum, et ex illo esse omne vel angeli vel hominis malum: quia mali
naturam semper malam et Deo coaeternam nimis a Deo exorbitantes
credere maluerunt. Sanctos quoque Patriarchas et Prophetas, quantis
possunt exsecrationibus insectantur. Ecce unde se putant haeretici
novi, Manichaeorum nomine objecto, vim subterfugere veritatis: sed
non subterfugiunt. Insequitur quippe illa, et simul Manichaeos
Pelagianosque subvertit. Homo enim dum nascitur, quia bonum aliquid
est, in quantum homo est, Manichaeum redarguit, laudatque
Creatorem: in quantum vero trahit originale peccatum, Pelagium
redarguit, et habet necessarium Salvatorem. Nam et quod sananda
dicitur ista natura, utrumque repercutit: quia nec medicina opus
haberet, si sana esset, quod est contra Pelagium; nec sanari posset
omnino, si aeternum atque immutabile malum esset, quod est contra
Manichaeum. Item quod nuptiis, quas laudamus a Domino constitutas,
concupiscentiam carnis imputandam esse non dicimus, et contra
Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt; et contra Manichaeos,
qui eam malae alienae naturae tribuunt; cum sit nostrae naturae
accidens malum, non Dei disjunctione separandum, sed Dei miseratione
sanandum. Item quod dicimus legem sanctam, et justam, et bonam
(Rom. VII, 12), non justificandis impiis, sed convincendis
superbis, praevaricationis gratia positam: et contra Manichaeos est,
quia secundum Apostolum laudatur; et contra Pelagianos, quia
secundum Apostolum, nemo ex lege justificatur (Galat. III,
19, 11): et ideo vivificandis eis quos littera occidit, id est,
quos lex bona praecipiens praevaricatione reos facit, spiritus gratiae
gratis opitulatur (II Cor. III, 6). Item quod arbitrium in
malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia Dei esse liberandum,
contra Pelagianos est: quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea
non erat malum, contra Manichaeos est. Item quod sanctos
Patriarchas et Prophetas debitis in Deo laudibus honoramus, adversum
est Manichaeis: quod vero et ipsis quamvis justis et Deo placentibus
propitiationem Domini fuisse dicimus necessariam, adversum est
Pelagianis. Utrosque igitur catholica fides, sicut et caeteros
haereticos, adversarios invenit, utrosque divinorum testimoniorum
auctoritate et luce veritatis convincit.
|
|