|
26. Pelagiani latendi locum moliuntur adhuc injecta non necessaria
de animae origine quaestione. Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas
Pelagiani, de origine animae non necessariam quaestionem; ad hoc ut
res manifestas, aliarum rerum obscuritate turbando, moliantur latendi
locum. Aiunt enim,
|
“nos animarum traducem cum peccati traduce
contueri.”
|
|
Quod ubi et quando in eorum, qui defendunt adversus istos
catholicam fidem, vel sermonibus audierint, vel litteris legerint,
nescio. Quia etsi invenio a Catholicis de hac re aliquid scriptum;
nondum contra istos fuerat veritatis suscepta defensio, neque id
agebatur ut eis responderetur. Sed hoc dico, tam manifestum esse
secundum Scripturas sanctas originale peccatum, atque hoc dimitti
lavacro regenerationis in parvulis, tanta fidei catholicae antiquitate
atque auctoritate firmatum, tam clara Ecclesiae celebritate
notissimum, ut quidquid de animae origine cujuslibet inquisitione vel
affirmatione disseritur, si contra hoc sit, verum esse non possit.
Quapropter quisquis vel de anima vel de quacumque re obscura id
adstruit, unde hoc quod verissimum, fundatissimum, notissimum est,
destruat, sive sit ille filius, sive inimicus Ecclesiae, aut
corrigendus est, aut cavendus. Sed hic sit hujus voluminis finis, ut
aliud habeant quae sequuntur exordium.
|
|