|
2. Pelagianorum calumnia, de usu veteris legis.
|
“Legem veteris
Testamenti nos”
|
|
aiunt
|
“dicere non ob hoc datam fuisse, ut
justificaret obedientes, sed ut gravioris fieret causa peccati.”
|
|
Prorsus non intelligunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit
Apostolus, quem non intelligunt, dicimus. Quis enim dicat, non
justificari eos qui sunt legi obedientes; quando nisi justificarentur,
non possent esse obedientes? Sed dicimus lege fieri, ut Deus quid
fieri velit, audiatur: gratia vero fieri, ut legi obediatur. Non
enim auditores legis, ait Apostolus, justi sunt apud Deum, sed
factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Lex ergo
auditores justitiae facit, gratia factores. Quod enim impossibile
erat legis , ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem,
misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato
damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis, qui
non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom.
VIII, 3, 4). Ecce quod dicimus: orent ut aliquando
intelligant, non litigent, ut nunquam intelligant. Impossibile est
enim legem impleri per carnem, hoc est, per carnalem praesumptionem,
qua superbi ignorantes Dei justitiam, id est, quae ex Deo est homini
ut sit justus, et suam volentes constituere, tanquam per eorum non
adjutum divinitus arbitrium lex possit impleri, justitiae Dei non sunt
subjecti (Id. X, 3). Ideo justitia legis in eis impletur, qui
non secundum carnem ambulant, id est, secundum hominem ignorantem Dei
justitiam et suam volentem constituere, sed ambulant secundum
spiritum. Quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur
Dei spiritu? Quotquot enim Dei spiritu aguntur, hi filii sunt Dei
(Id. VIII, 14). Ergo littera occidit, spiritus autem
vivificat (II Cor. III, 6). Nec littera malum est, quia
occidit: sed malos praevaricatione convincit. Lex enim sancta, et
mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit,
mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per
bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut
peccatum per mandatum (Rom. VII, 12, 13). Ecce quid est,
Littera occidit. Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem
peccati, lex (I Cor. XV, 56). Auget quippe prohibendo
peccati desideria, et inde occidit, nisi subveniendo vivificet
gratia.
3. Ecce quod dicimus: ecce unde nobis objiciunt, quod
dicamus
|
“datam, ut gravioris sit causa peccati:”
|
|
non audientes
Apostolum dicentem, Lex enim iram operatur; ubi enim non est lex,
nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et, Lex praevaricationis
gratia posita est , donec veniret semen cui promissum est; et, Si
data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia:
sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu
Christi daretur credentibus (Galat. III, 19, 21, 22).
Hinc est quod vetus Testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in
servitutem generat , quod est Agar. Nos autem, inquit, non sumus
ancillae filii, sed liberae (Id. IV, 24, 31). Non sunt
itaque liberae filii, qui legem acceperunt litterae, qua possent non
solum peccatores, verum etiam praevaricatores insuper demonstrari; sed
qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et justa et bona possit
impleri. Ecce quod dicimus: intendant, et non contendant;
illuminentur, et non calumnientur.
|
|