|
4. Calumnia de effectu Baptismi.
inquiunt,
|
“non vere homines novos facere asserunt, id est, non plenam dare
remissionem peccatorum; sed ex parte filios Dei fieri, ex parte autem
filios saeculi, id est, diaboli, remanere contendunt.”
|
|
Mentiuntur, insidiantur, tergiversantur: non hoc dicimus. Omnes
enim homines qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi; non autem
omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. Absit enim ut
filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres, Abraham, Isaac, et
Jacob, et alios hujusmodi, quando per nuptias generabant, et eos
fideles qui usque nunc et deinceps adhuc generant. Nec tamen possumus
Domino contradicere dicenti, Filii saeculi hujus nubunt, et tradunt
ad nuptias (Luc. XX, 34). Quidam ergo filii saeculi hujus
sunt, et tamen filii diaboli non sunt. Quamvis enim diabolus sit
auctor et princeps omnium peccatorum; non tamen filios diaboli faciunt
quaecumque peccata. Peccant enim et filii Dei, quoniam si dixerint
se non habere peccatum, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est
(I Joan. I, 8). Sed ea conditione peccant, qua sunt filii
adhuc hujus saeculi: qua vero gratia sunt filii Dei, non utique
peccant; quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat (Id. III,
9). Filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie
vocatur, quasi solum sit, si non exprimatur quale peccatum sit.
Sicut Apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, non
intelligitur nisi Paulus: quia pluribus est Epistolis notior, et
plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV, 10). Unde quod ait
Dominus de Spiritu sancto, Ipse arguet mundum de peccato;
infidelitatem intelligi voluit. Hoc enim cum exponeret, ait, De
peccato quidem, quod non crediderunt in me (Joan. XVI, 8,
9). Et ubi ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem,
peccatum non haberent (Id. XV, 22). Non enim peccatum antea
non habebant: sed ipsam voluit intelligi diffidentiam, qua nec
praesenti et loquenti crediderunt, pertinentes ad eum de quo dicit
Apostolus, Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in
filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Ergo in quibus non est
fides, filii sunt diaboli; quia non habent in interiore homine cur eis
dimittatur quidquid hominis vel infirmitate, vel ignorantia , vel
omnino aliqua mala voluntate committitur. Illi autem filii Dei, qui
utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt, et
veritas in eis non est, profecto, quod sequitur, cum confitentur
peccata sua (quod filii diaboli non faciunt, vel non secundum fidem
quae filiorum Dei propria est faciunt), fidelis est et justus qui
dimittat eis peccata, et mundet eos ab omni iniquitate (I Joan.
I, 8, 9). Ut autem plenius intelligatur quod dicimus, audiatur
ipse Jesus, qui filiis Dei utique loquebatur, dicens: Si autem vos
cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis
Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth.
VII, 11)? Si enim filii Dei non essent, non eis diceret,
Pater vester qui in coelis est. Et tamen eos malos esse dicit, et
nosse bona dare filiis suis. Numquid inde mali, unde filii Dei?
Absit: sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, jam tamen filii Dei
facti pignore Spiritus sancti.
5. Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia,
factorum, dictorum, cogitatorum, sive originalia, sive addita, sive
quae ignoranter, sive quae scienter admissa sunt: sed non aufert
infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur;
consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur
(Galat. VI, 1); propter illud gaudens in actione gratiarum,
propter hoc autem gemens in allegatione orationum. Ibi dicens, Quid
retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV,
3)? hic dicens, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
12). Propter illud dicens, Diligam te, Domine, virtus mea
(Psal. XVII, 2): propter hoc dicens, Miserere mei,
Domine, quia infirmus sum (Psal. VI, 3). Propter illud
dicens, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo
pedes meos (Psal. XXIV, 15): propter hoc dicens, Turbatus
est prae ira oculus meus (Psal. XXX, 10). Et innumerabilia,
quibus divinae Litterae plenae sunt, quae alternis vicibus , vel
exsultando de Dei bonis, vel moerendo de nostris malis, a filiis Dei
dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi hujus pro
vitae hujus infirmitate: quos tamen Deus a filiis diaboli non solum
lavacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur
(Galat. V, 6), fidei probitate discernit; quia justus ex fide
vivit (Rom. I, 17). Haec autem infirmitas , cum qua usque ad
corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus, magnique
interest quid vincat in nobis, regeneratione alia consumetur; de qua
Dominus dicit, In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede
majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim (Matth.
XIX, 28), etc. Regenerationem quippe hoc loco, ambigente
nullo, novissimam resurrectionem vocat: quam Paulus quoque apostolus
et adoptionem et redemptionem nuncupat, dicens, Sed etiam nos ipsi
primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus,
adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom.
VIII, 23). Numquid non per lavacrum sanctum regenerati,
adoptati et redempti sumus? Et tamen restat regeneratio, adoptio,
redemptio, quam in fine venturam nunc patienter exspectare debemus, ut
tunc filii hujus saeculi ex nulla parte jam simus. Quisquis igitur
Baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem:
quisquis autem jam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen
postea percepturi sumus, amputat spem. Nam si a me quisquam
quaesierit, utrum per Baptismum salvi facti fuerimus; negare non
potero, dicente Apostolo, Salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Tit. III, V).
Sed si quaesierit, utrum per idem lavacrum omni prorsus modo jam nos
fecerit salvos; respondebo, Non ita est. Idem quippe item dicit
apostolus: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non
est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non
videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24
et 25). Salus ergo hominis in Baptismate facta est, quia dimissum
est quod peccati a parentibus traxit, vel quidquid etiam proprie ante
Baptismum ipse peccavit: salus vero ejus tanta post erit , ut peccare
omnino non possit.
|
|