|
6. Calumnia de veteri Testamento et antiquis justis. Vetus
Testamentum figura novi. Sancti veteris Testamenti ad novum
pertinent. Quibus ita se habentibus, ex his etiam illa quae deinceps
nobis objiciunt refelluntur. Quis enim catholicus dicat, quod nos
dicere jactitant,
|
“Spiritum sanctum adjutorem virtutis in veteri
Testamento non fuisse;”
|
|
nisi cum vetus Testamentum sic
intelligimus, quemadmodum Apostolus dixit, A monte Sina in
servitutem generans (Galat. IV, 24)? Sed quia in eo
praefigurabatur novum, qui hoc intelligebant tunc homines Dei,
secundum distributionem temporum, veteris quidem Testamenti
dispensatores et gestatores, sed novi demonstrantur haeredes. An vero
illum ad Testamentum novum negabimus pertinere, qui dicit, Cor
mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis
(Psal. L, 12)? aut illum qui dicit, Posuit super petram pedes
meos, et direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum novum,
hymnum Deo nostro. (Psal. XXXIX, 3, 4)? vel illum ante
Testamentum vetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo
dicit Apostolus, Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis
confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae
dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus,
tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est
Christus. Hoc autem dico, inquit, Testamentum confirmatum a Deo,
quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad
evacuandam promissionem. Si enim ex lege haereditas, jam non ex
promissione: Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
7. Hic certe si quaeramus, utrum hoc Testamentum, quod dicit
confirmatum a Deo non infirmari a lege quae post quadringentos et
triginta annos facta est, utrum novum, an vetus intelligendum sit:
quis respondere dubitet, Novum, sed in propheticis latebris
occultatum, donec veniret tempus quo revelaretur in Christo? Nam si
dixerimus, Vetus; quid erit illud a monte Sina in servitutem
generans? Ibi enim facta est lex post quadringintos et triginta
annos: qua lege hoc Testamentum promissionis Abrahae infirmari non
posse confirmat; et hoc quod factum est ab Abraham, vult potius ad
nos pertinere, quos vult esse filios liberae, non ancillae; haeredes
ex promissione, non lege; cum dicit, Si enim ex lege haereditas,
jam non ex promissione: Abrahae autem per promissionem donavit Deus
. Ut quod facta lex est post quadringentos et triginta annos, ad hoc
subintraverit, ut abundaret delictum; cum per peccatum
praevaricationis convincitur hominis superbia de sua justitia
praesumentis: et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia
(Rom. V, 20); per fidem jam humilis hominis in lege deficientis
et ad Dei misericordiam fugientis. Ideo cum dixisset, Si enim ex
lege haereditas, jam non ex promissione; Abrahae autem per
promissionem donavit Deus: tanquam ei diceretur, Utquid ergo lex
postea facta est? subjunxit atque ait, Quid ergo lex? Cui mox
interrogationi reddidit, Praevaricationis gratia proposita est ,
donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 15-19).
Hoc identidem ita dicit: Si enim qui ex lege, haeredes sunt;
exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram
operatur: ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV,
14, 15). Quod ait in illo testimonio, Si enim ex lege
haereditas, jam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem
donavit Deus; hoc in isto ait, Si enim qui per legem, haeredes
sunt; exinanita est fides, et evacuata promissio: satis ostendens ad
fidem nostram pertinere (quae novi utique est Testamenti) quod per
promissionem donavit Deus Abrahae. Et quod ait in illo testimonio,
Quid ergo lex? atque respondit, Praevaricationis gratia proposita
est: hoc in isto subdidit similiter, Lex enim iram operatur: ubi
enim non est lex, nec praevaricatio.
8. Sive igitur Abraham, sive ante illum justi, sive post eum usque
ad ipsum Moysen, per quem datum est Testamentum a monte Sina in
servitutem generans, sive caeteri Prophetae post eum et sancti homines
Dei usque ad Joannem Baptistam, filii sunt promissionis et gratiae
secundum Isaac filium liberae, non ex lege, sed ex promissione
haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Absit enim ut Noe justum,
et prioris temporis justos, et quicumque ab illo usque ad Abraham
justi esse potuerunt vel conspicui vel occulti, negemus ad supernam
Jerusalem, quae mater nostra est, pertinere; quamvis anteriores
tempore inveniantur esse quam Sara, quae ipsius liberae matris
prophetiam figuramque gestabat . Quanto evidentius ergo post
Abraham, cui sic declarata est ipsa promissio, ut pater multarum
gentium diceretur (Gen. XVII, 4, 5), quicumque Deo
placuerunt, filii promissionis habendi sunt? Non enim ex Abraham et
deinceps justorum generatio verior, sed prophetia manifestior
reperitur.
9. Ad Testamentum autem vetus, quod est a monte Sina in servitutem
generans, quod est Agar, illi pertinent, qui cum acceperint legem
sanctam et justam et bonam, putant sibi ad vitam, litteram posse
sufficere: et ideo qua fiant factores legis, divinam misericordiam non
requirunt; sed ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Ex
hoc genere fuit illa multitudo, quae adversus Deum in eremo
murmuravit, et idolum fecit, et illa quae jam in ipsa terra
promissionis fornicata est post deos alienos. Sed haec in ipso quoque
vetere Testamento valde reprobata est multitudo. Illi etiam,
quicumque ibi erant, sola quae ibi Deus pollicetur terrena promissa
sectantes, et quid pro novo Testamento ea ipsa significent
ignorantes, eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore, Dei
praecepta servabant; imo non servabant, sed sibi servare videbantur.
Neque enim fides in eis per dilectionem operabatur (Galat. V,
6), sed terrena cupiditas metusque carnalis. Sic autem praecepta
qui facit, procul dubio invitus facit; ac per hoc in animo non facit:
magis vult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et
metuit, permittatur impune. Ac per hoc in ipsa voluntate intus est
reus, ubi ipse qui praecipit inspicit Deus. Tales erant filii
terrenae Jerusalem, de qua dicit Apostolus, Servit enim cum filiis
suis, pertinens ad Testamentum vetus a monte Sina in servitutem
generans, quod est Agar (Galat. IV, 25, 24). Ex ipso
genere fuerunt, qui Dominum crucifixerunt, et in eadem infidelitate
manserunt. Inde sunt adhuc etiam filii eorum in ingenti multitudine
Judaeorum, quamvis jam novo Testamento, sicut prophetatum est, per
Christi sanguinem patefacto atque firmato, et a flumine ubi baptizatus
magisteriumque professus est (Matth. III, 16, 17), usque
ad terminos terrae Evangelio diffamato. Qui Judaei, secundum
prophetias quas legunt, per omnes sunt terras ubique dispersi, ut ex
eorum quoque codicibus Christianae non desit testimonium veritati.
10. Et vetus igitur Testamentum Deus condidit: quia Deo
placuit, usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tanquam in
praemio constitutis promissa velare coelestia; et populo terrenis bonis
inhianti, et propterea durum cor habenti, quamvis spiritualem, tamen
in tabulis lapideis legem dare. Exceptis quippe Librorum veterum
sacramentis, quae sola significandi ratione praecepta sunt (quanquam
et in eis, quoniam spiritualiter intelligenda sunt, recte lex dicitur
spiritualis); caetera certe quae ad pietatem bonosque mores
pertinentia, non ad aliquam significationem ulla interpretatione
referenda, sed prorsus ut sunt dicta, facienda sunt: profecto illam
Dei legem, non solum illi tunc populo, verum etiam nunc nobis ad
instituendam recte vitam necessariam nemo dubitaverit. Si enim
Christus nobis abstulit illud gravissimum multarum observationum
jugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum victimas immolemus, ne
sabbato septeno dierum volumine redeunte ab operibus etiam necessariis
quiescamus, et caetera hujusmodi, sed ea spiritualiter intellecta
teneamus, remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae
significantur luce vigilemus: numquid propterea dicturi sumus, non ad
nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum
quisquis invenerit, reddat ei qui perdidit (Levit. VI, 3,
4); et alia multa similia, quibus pie recteque vivere discitur,
maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis
continetur, excepta sabbati observatione carnali, quae spiritualem
sanctificationem quietemque significat? Quis enim dicat non debere
observare Christianos, ut uni Deo religionis obsequio serviatur, ut
idolum non colatur, ut nomen Domini non accipiatur in vanum, ut
parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa
testimonia perpetrentur, ne uxor, ne omnino res ulla concupiscatur
aliena (Exod. XX)? Quis est tam impius, qui dicat ideo se ista
legis non custodire praecepta, quia est ipse christianus, nec sub
lege, sed sub gratia constitutus?
11. Verum haec plane magna distantia est, quod faciunt ista sub
lege positi, quos littera occidit, terrenam felicitatem vel cupiditate
adipiscendi vel timore amittendi: et ideo non vere faciunt; quoniam
carnalis cupiditas, qua peccatum commutatur potius vel augetur,
cupiditate alia non sanatur. Hi ad vetus pertinent Testamentum, quod
in servitutem generat; quia facit eos carnalis timor et cupiditas
servos, non evangelica fides et spes et charitas liberos. Sub gratia
vero positi, quos vivificat Spiritus, ex fide ista faciunt, quae per
dilectionem operatur, in spe bonorum, non carnalium, sed
spiritualium, non terrenorum, sed coelestium, non temporalium, sed
aeternorum; praecipue credentes in Mediatorem, per quem sibi non
dubitant, et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et
ignosci posse cum peccant. Hi pertinent ad Testamentum novum, filii
promissionis, regenerati Deo patre et libera matre. Hujus generis
fuerunt antiqui omnes justi, et ipse Moyses Testamenti minister
veteris, haeres novi; quia ex fide qua nos vivimus, una eademque
vixerunt, incarnationem, passionem, resurrectionemque Christi
credentes futuram, quam nos credimus factam: usque ad ipsum Joannem
Baptistam quasi praeteritae dispensationis limitem quemdam, qui
Mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri, vel allegorica
significatione, vel ulla prophetica praenuntiatione venturum esse
significans; sed digito demonstrans ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui
tollit peccatum mundi (Joan. I, 29): tanquam dicens, Quem
multi justi videre concupierunt, in quem venturum ab ipsius humani
generis initio crediderunt, de quo Abrahae dictae sunt promissiones,
de quo scripsit Moyses, de quo Lex et Prophetae sunt testes; Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Ab hoc Joanne et
deinceps coeperunt de Christo fieri praeterita vel praesentia, quae ab
illis omnibus anterioris temporis justis credebantur, sperabantur,
desiderabantur futura. Eadem igitur fides est, et in illis qui nondum
nomine, sed reipsa fuerunt antea christiani, et in istis qui non solum
sunt, verum etiam vocantur, et in utrisque eadem gratia per Spiritum
sanctum. Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum
fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus
sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV,
13).
12. Aliter itaque dicitur jam obtinente loquendi consuetudine vetus
Testamentum, Lex et Prophetae omnes, qui usque ad Joannem
prophetaverunt; quod distinctius vetus Instrumentum, quam vetus
Testamentum vocatur: aliter autem sicut apostolica appellat
auctoritas, sive hoc nomen exprimens, sive significans. Exprimit
enim, ubi dicit, Usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses,
idipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet: quod non
revelatur, quia in Christo evacuatur (Id. III, 14, 15).
Sic enim utique vetus Testamentum ad Moysi retulit ministerium.
Item dicit, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate
litterae (Rom. VII, 6): idipsum significans Testamentum
nomine litterae. Item alio loco: Qui et idoneos nos fecit ministros
novi Testamenti, non litterae, sed spiritus : littera enim occidit,
spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Et hic per
commemorationem novi, illud utique vetus intelligi voluit. Multo
autem evidentius, quamvis non dixerit, aut vetus, aut novum, duo
ipsa Testamenta distinxit, per duos filios Abrahae, unum de
ancilla, alium de libera: quod jam superius commemoravimus. Quid
enim expressius, quam ut diceret, Dicite mihi, sub lege volentes
esse, legem non audistis? Scriptum est enim quoniam Abraham duos
filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed ille quidem
qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per
repromissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo
Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quod
est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae conjuncta est huic
quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem
sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Quid
clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate
remotius promissionis filiis? Et paulo post: Nos autem fratres,
inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus. Item paulo post:
Nos autem fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua
libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31).
Eligamus igitur utrum antiquos justos ancillae filios dicamus, an
liberae. Absit autem ut ancillae: ergo si liberae , ad novum
pertinent Testamentum in Spiritu sancto, quem vivificantem litterae
occidenti opponit Apostolus. Nam quo pacto ad gratiam novi
Testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et Libris istos ejusdem
gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo convincimus?
13. Sed dicet aliquis: Quomodo vetus appellatur, quod post
quadringentos et triginta annos factum est per Moysen (Id. III,
17); et novum dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?
Qui ex hoc non litigiose, sed studiose movetur, intelligat primum,
quia cum ex anteriore tempore dicitur vetus, ex posteriore autem
novum; revelationes eorum considerantur in his nominibus, non
institutiones. Per Moysen quippe revelatum est Testamentum vetus,
per quem data est lex sancta, et justa, et bona (Rom. VII,
12), per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati; qua
convincerentur superbi suam justitiam volentes constituere, quasi
divino adjutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad
gratiae spiritum, non sua justitia justificandi, sed Dei, hoc est,
quae illis esset ex Deo. Nam sicut idem apostolus loquitur, Per
legem cognitio peccati: nunc autem sine lege justitia Dei manifestata
est, testificata per Legem et prophetas (Id. III, 20,
21). Lex quippe, eo ipso quo in ea nemo justificatur, testimonium
perhibet justitiae Dei. Quod enim in lege nemo justificatur apud
Deum, manifestum est quia justus ex fide vivit (Galat. III,
11). Sic ergo, cum lex non justificat impium de praevaricatione
convictum, mittit ad justificantem Deum, atque ita justitiae Dei
perhibet testimonium. Prophetae vero testimonium perhibent justitiae
Dei, praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a Deo
et justitia et sanctificatio et redemptio: ut quemadmodum scriptum
est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30,
31). Erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos
natura ipsa convinceret, aliis facientes quod sibi fieri noluissent.
Revelatio autem novi Testamenti in Christo facta est, cum est
manifestatus in carne; in quo apparuit justitia Dei, id est, quae
hominibus ex Deo est. Hinc enim ait: Nunc autem sine lege justitia
Dei manifestata est. Ecce qua causa illud dicitur vetus
Testamentum, quia priore; hoc autem novum, quia posteriore tempore
revelatum est. Deinde, quia Testamentum vetus pertinet ad hominem
veterem, a quo necesse est hominem incipere; novum autem ad hominem
novum, quo debet homo ex vetustate transire. Ideo in illo sunt
promissa terrena, in isto promissa coelestia: quia et hoc ad Dei
misericordiam pertinuit, ne quisquam vel ipsam terrenam qualemcumque
felicitatem, nisi a Domino creatore universitatis putet cuiquam posse
conferri. Sed si propter illam colatur Deus, servilis est cultus,
pertinens ad filios ancillae: si autem propter ipsum Deum, ut in
aeterna vita sit Deus omnia in omnibus, liberalis est servitus,
pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in coelis;
quae prius tanquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non
habebat; nunc autem videmus quod de illa prophetatum est, Laetare,
sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis: quia
multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai.
LIV, 1): id est, magis quam illus Jerusalem, quae legis
quodammodo vinculo maritata est, et servit cum filiis suis. Tempore
igitur veteris Testamenti Spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc
secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adjutorem, quod
isti suo dogmati sufficere existimant; verum etiam largitorem dicimus
fuisse virtutis, quod isti negant, libero eam potius arbitrio
tribuentes, contradicentibus illis patribus qui sciebant ad Deum
veraci pietate clamare, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal.
XVII, 2).
|
|