|
14. Calumnia de Prophetarum et Apostolorum justitia. Aiunt
etiam,
|
“quod omnes Apostoli vel Prophetae non plene sancti
definiantur a nobis, sed in comparatione pejorum minus malos eos fuisse
dicamus; et hanc esse justitiam cui Deus testimonium perhibet, ut
quomodo dicit propheta, justificatam Sodomam comparatione Judaeorum
(Ezech. XVI, 46-57), sic etiam nos criminosorum
comparatione dicamus sanctos aliquam exercuisse virtutem.”
|
|
Absit ut
ista dicamus: sed aut non valent intelligere, aut nolunt advertere,
aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. Audiant
ergo, vel ipsi, vel potius ii quos idiotas et ineruditos decipere
moliuntur. Nostra fides, hoc est catholica fides, justos ab
injustis, non operum, sed ipsa fidei lege discernit: quia justus ex
fide vivit. Per quam discretionem fit, ut homo ducens vitam sine
homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei
ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad
continentiam ab omni omnino concubitu, etiam conjugali, eleemosynarum
largissimus, injuriarum patientissimus, qui non solum non auferat
aliena, sed nec sua reposcat ablata, vel etiam venditis omnibus suis
erogatisque in pauperes, nihil suum propriumque possideat ; cum suis
tamen istis velut laudabilibus moribus, si non in Deum fidem rectam et
catholicam teneat, de hac vita damnandus abscedat. Alius autem,
habens quidem opera bona ex fide recta quae per dilectionem operatur,
non tamen ita ut ille bene moratus , incontinentiam suam sustentat
honestate nuptiarum, conjugii carnalis debitum et reddit et repetit,
nec sola propagationis causa, verum etiam voluptatis, quamvis cum sola
uxore, concumbit, quod conjugatis secundum veniam concedit Apostolus
(I Cor. VII, 6); injurias non tam patienter accipit , sed
ulciscendi cupiditate fertur iratus; quamvis, ut possit dicere,
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12),
rogatus ignoscat: possidet rem familiarem, faciens inde quidem
eleemosynas, non tamen quam ille tam largas : non aufert aliena; sed
quamvis ecclesiastico judicio, non forensi, tamen repetit sua: nempe
iste qui moribus illo videtur inferior, propter rectam fidem quae illi
est in Deum, ex qua vivit, et secundum quam in omnibus delictis suis
se accusat, in omnibus bonis operibus Deum laudat, sibi tribuens
ignominiam, illi gloriam, atque ab ipso sumens et indulgentiam
peccatorum et dilectionem recte factorum, de hac vita liberandus et in
consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. Quare, nisi
propter fidem? Quae licet sine operibus neminem salvat (ipsa enim est
non reproba fides, quae per dilectionem operatur); tamen per ipsam
etiam peccata solvuntur, quia justus ex fide vivit: sine ipsa vero
etiam quae videntur bona opera, in peccata vertuntur; omne enim quod
non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Et fit
propter hanc maximam differentiam, ut cum, dubitante nullo,
perseverans virginalis integritas conjugali castitate sit potior; tamen
mulier etiam bis nupta catholica professae virgini haereticae
praeferatur: nec ita praeferatur, ut ista melior sit in Dei regno,
sed ut illa ibi non sit omnino. Nam et ille quem velut melioribus
descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alter
rum, sed ambo illic erunt: si autem fides ei desit, sic ab illo
superatur, ut ipse ibi non sit.
15. Cum itaque justi omnes et antiquiores et Apostoli ex fide
vixerint recta, quae est in Christo Jesu Domino nostro; moresque
tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae virtutis in
hac vita esse potuerint, quam quae post hanc vitam futura est, tamen
quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet , pietate ipsius
fidei continuo deleretur: unde fieri potest ut in comparatione
iniquorum, quos damnaturus est Deus, justos eos fuisse dicendum sit;
cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut
clamet Apostolus, Quae pars fideli cum in fideli (II Cor. VI,
15)? Sed videlicet Pelagiani novi haeretici, religiosi amatores
et laudatores videntur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere
imperfectae illos fuisse virtutis, cum hoc confiteatur Vas
electionis, qui considerans ubi adhuc esset, et quia corpus quod
corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), Non quia jam
acceperim, ait, aut jam perfectus sim: fratres, ego me ipsum non
arbitror apprehendisse. Et paulo post tamen, qui se negaverat esse
perfectum, Quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus (Philipp.
III, 12, 13, 15): ut ostenderet secundum istius vitae
modum esse quamdam perfectionem, eique perfectioni hoc quoque
deputari, si se quisque noverit nondum esse perfectum. Quid enim
perfectius, quidve excellentius in veteri populo sacerdotibus sanctis?
Et tamen eis praecepit Deus sacrificium primitus pro suis offerre
peccatis (Levit. IX, 7, et XVI, 6). Et quid sanctius in
novo populo Apostolis? Et tamen praecepit eis Dominus in oratione
dicere, Dimitte nobis debita nostra. Omnium igitur piorum sub hoc
onere corruptibilis carnis et in istius vitae infirmitate gementium spes
una est, quod advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum, et
ipse est exoratio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 1, 2).
|
|