|
16. Calumnia de peccato in Christo. Justum advocatum non habent
illi, qui sunt a justis (etiamsi sola ista esset differentia) in
contrarium longeque discreti. Quem justum advocatum absit ut dicamus,
sicut ipsi calumniantur,
|
“carnis necessitate mentitum:”
|
|
sed dicimus
eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum (Rom.
VIII, 3). Quod fortasse isti non intelligentes et calumniandi
cupiditate caecati, quam diversis modis peccati nomen in Scripturis
sanctis poni soleat ignorantes, peccatum Christi affirmare nos
jactant. Dicimus itaque Christum, et nullum habuisse peccatum, nec
in anima, nec in carne; et suscipiendo carnem in similitudine carnis
peccati de peccato damnasse peccatum. Quod subobscure ab Apostolo
dictum duobus modis solvitur: sive quia rerum similitudines solent
earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam
similitudinem carnis peccati voluisse intelligatur Apostolus appellare
peccatum: sive quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in
lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est verum et
unicum sacrificium pro peccatis, non solum his quae universa in
Baptismate diluuntur, verum etiam his quae post ex hujus vitae
infirmitate subrepunt; propter quae quotidie universa in oratione ad
Deum clamat Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra; et dimittuntur
nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod Apostolus secundum
legem loquens, non dubitavit appellare peccatum. Unde est etiam illud
ejus multo evidentius, nec aliquo bivio cujusquam ambiguitatis
incertum: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo: eum qui non
noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei
in ipso. (II Cor. V, 20 et 21). Nam quod superius
commemoravi, De peccato damnavit peccatum; quia non dictum est, De
peccato suo, potest quispiam sic intelligere, ut dicat eum de peccato
Judaeorum damnasse peccatum; quia de peccato eorum, qui eum
crucifixerunt, factum est ut sanguinem suum in remissionem funderet
peccatorum: hoc vero , ubi dicitur Deus ipsum Christum, qui non
noverat peccatum, fecisse peccatum, non mihi convenientius videtur
intelligi, quam Christum factum sacrificium pro peccatis, et ob hoc
appellatum esse peccatum.
|
|