|
17. Calumnia de impletione praeceptorum in futura vita. Quis autem
ferat eos objicere nobis,
|
“quod post resurrectionem tales processus
futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines, quae hic noluerint,
Dei mandata complere:”
|
|
quoniam dicimus, ibi omnino nullum futurum
esse peccatum, nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum; tanquam
ipsi audeant hoc negare? Sapientiam quoque et cognitionem Dei tunc
perfici in nobis, et in Domino tantam exsultationem, ut ea sit plena
et vera securitas, quis negabit, nisi tam aversus sit a vero, ut ob
hoc ad eam pervenire non possit? Verum haec non erunt in praeceptis,
sed in eorum quae hic observanda sunt praemio praeceptorum. Quorum
quidem praeceptorum contemptus illo non perducit ad praemium, sed hic
studium praecepta servandi gratia Dei tribuit. Quae si quid etiam in
eis praeceptis minus servatur, ignoscit, propter quod orando dicimus,
et, Fiat voluntas tua; et, Dimitte nobis debita nostra (Matth.
VI, 10 et 12). Hic ergo praeceptum est, ut non peccemus: ibi
praemium, non posse peccare. Hic praeceptum est, ut desideriis
peccati non obediamus: ibi praemium, ut desideria peccati non
habeamus. Hic praeceptum est, Intelligite ergo, qui insipientes
estis in populo; et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII,
8): ibi praemium est, plena sapientia et perfecta cognitio.
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, ait Apostolus; tunc
autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut
et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Hic praeceptum est,
Exsultate Deo adjutori nostro (Psal. LXXX, 2); et,
Exsultate, justi, in Domino (Psal. XXXII, 1): ibi
praemium est, exsultare perfecto et ineffabili gaudio. Postremo in
praecepto positum est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: in
praemio autem, Quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
Unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? Quis
igitur ita, non solum a divino, sed a sensu quoque abhorret humano,
qui dicat in homine tantam esse posse justitiam, cum ab illo esuritur
et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? Quando autem
esurimus sitimusque justitiam, si fides Christi vigilat in nobis,
quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? Qui factus
est nobis sapientia a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio;
ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur
(I Cor. I, 30, 31). Et quia modo in eum non videntes
credimus, ideo sitimus esurimusque justitiam. Quamdiu enim sumus in
corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per
speciem (II Cor. V, 6, 7). Quem cum viderimus ,
pervenientes utique ad speciem, exsultabimus gaudio inenarrabili (I
Petr. I, 8): et tunc justitia saturabimur; quia nunc ei pio
desiderio dicimus, Saturabor cum manifestabitur gloria tua (Psal.
XVI, 15).
18. Quam vero est, non dico impudens, sed insana superbia, nondum
esse aequales Angelis Dei, et putare se jam posse habere justitiam
aequalem Angelis Dei; nec intueri tam magnum et sanctum virum , qui
utique ipsam justitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando
magnitudine revelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non
extolleretur, arbitrio suo voluntatique commissus est , sed accepit
stimulum carnis, angelum satanae, qui eum colaphizaret; propter quod
Dominum ter rogavit, ut discederet ab eo; dixitque ei Dominus,
Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II
Cor. XII, 7-9). Quae virtus, nisi ad quam pertinet non
extolli? Et quis dubitat hoc ad justitiam pertinere? Hujus igitur
justitiae perfectione sunt praediti Angeli Dei, qui semper vident
faciem Patris (Matth. XVIII, 10), ac per hoc totius
Trinitatis, quia per Filium vident in Spiritu sancto. Nihil est
autem ista revelatione sublimius: nec tamen Angelorum quisquam illa
contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo
colaphizetur, ne illum tanta magnitudo revelationis extollat. Hanc
perfectionem virtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum
aequalis Angelis Dei: sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae
per angelum etiam satanae fuerat comprimenda, ne revelationum
magnitudine extolleretur. Quanquam itaque ipsum satanam elatio prima
dejecerit: tamen summus ille medicus, qui bene uti novit etiam malis,
de angelo satanae adhibuit contra elationis vitium, salubre, quamvis
molestum medicamentum; sicut fieri consuevit antidotum, etiam de
serpentibus contra venena serpentum. Quid est ergo, Sufficit tibi
gratia mea; nisi, ne deficiendo succumbas sub colapho angeli satanae?
Et quid est, Virtus in infirmitate perficitur; nisi quia in isto
loco infirmitatis hactenus perfectio potest esse virtutis, ut ipsa
infirmitate praesente elatio reprimatur? Quae utique infirmitas,
futura immortalitate sanabitur. Quomodo est enim dicenda sanitas
plena, ubi etiam de angeli satanae colapho adhuc est necessaria
medicina?
19. Ex hoc factum est, virtutem, quae nunc est in homine justo,
perfectam hactenus nominari, ut ad ejus perfectionem pertineat etiam
ipsius imperfectionis et in veritate cognitio, et in humilitate
confessio. Tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo
perfecta ista parva justitia, quando etiam quid sibi desit intelligit.
Ideoque Apostolus et imperfectum et perfectum se dicit (Philipp.
III, 12 et 15): imperfectum scilicet, cogitando quantum illi
ad justitiam desit, cujus plenitudinem adhuc esurit ac sitit;
perfectum autem, quod et suam imperfectionem confiteri non erubescit,
et ut perveniat bene procedit. Sicut possumus dicere perfectum esse
viatorem, cujus bene promovetur accessio, quamvis non perficiatur
intentio, nisi fuerit facta perventio. Propterea cum dixisset,
Secundum justitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querela: mox
addidit, Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse
duxi: verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem
scientiam Christi Jesu Domini nostri; propter quem omnia non solum
detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum
lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege
est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo justitia in
fide (Ibid., 6-9). Ecce Apostolus secundum justitiam quae ex
lege est, sine querela se fuisse, non utique mendaciter dicit; et
tamen haec quae illi lucra fuerunt, abjicit propter Christum, et
damna, detrimenta, stercora existimat, non solum haec, sed et
caetera omnia quae supra commemoravit; propter non qualemlibet, sed
eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Jesu Domini nostri,
quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. Tunc enim
erit eminens Christi scientia, quando fuerit ita revelatus, ut quod
creditur videatur. Unde alio loco ita dicit: Mortui enim estis, et
vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus
apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria
(Coloss. III, 3, 4). Hinc et ipse Dominus: Qui diligit
me, inquit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et
manifestabo me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Hinc Joannes
evangelista: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum
apparuit quod erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).
Tunc erit eminens Christi scientia. Nunc enim est quidem abscondita
in fide, sed nondum eminens apparet in specie.
20. Abjicit ergo illa beatus Paulus praeterita justitiae suae
tanquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat, et
inveniatur in illo non habens suam justitiam, quae ex lege est. Quare
suam, si ex lege est ? Neque enim lex illa Dei non est: quis hoc
nisi Marcion et Manichaeus et aliae similes pestes dixerunt? Cum
ergo lex illa Dei sit, justitiam suam dicit esse quae ex lege est:
quam justitiam suam noluit habere, sed projecit ut stercora. Cur
ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstravimus, eos esse
sub lege, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3)?
Putant enim se arbitrii sui viribus implere legem jubentem, et ista
implicati superbia, ad gratiam non convertuntur juvantem. Sic eos
littera occidit, aut aperte etiam sibi reos, non faciendo quod
praecipit; aut putando se facere, quod spirituali, quae ex Deo est,
non faciunt charitate. Ita remanent aut aperte iniqui, aut fallaciter
justi; in aperta iniquitate evidenter elisi, in fallaci justitia
insipienter elati. Ac per hoc miro quidem modo, sed tamen vero,
justitiam legis non implet justitia quae in lege est, vel ex lege, sed
quae in spiritu gratiae. Justitia quippe legis impletur in eis, sicut
scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum
(Id. VIII, 4). Secundum justitiam vero quae in lege est, se
fuisse sine querela in carne, non in spiritu, dicit Apostolus; et
justitiam quae ex lege est, suam dicit fuisse, non Dei.
Intelligendum est igitur justitiam legis non impleri secundum
justitiam, quae in lege est, vel ex lege, id est, secundum justitiam
hominis; sed secundum justitiam quae est in spiritu gratiae: ergo
secundum justitiam Dei, hoc est, quae homini ex Deo est. Quod
planius et brevius ita dici potest: Justitiam legis non impleri cum
lex jubet, et homo quasi suis viribus facit; sed cum spiritus
adjuvat, et hominis libera , sed Dei gratia liberata voluntas facit.
Legis itaque justitia est, jubere quod Deo placet, vetare quod
displicet: in lege autem justitia est, servire litterae, et extra eam
nullum Dei adjutorium ad recte vivendum requirere. Cum enim
dixisset, Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae
est per fidem Christi: addidit, quae est ex Deo. Ipsa est ergo
justitia Dei, quam superbi ignorantes, suam volunt constituere. Non
enim propterea justitia Dei dicitur, quoniam Deus ea justus est; sed
quia homini ex Deo est.
21. Secundum hanc autem justitiam Dei, hoc est, quae ex Deo
nobis est, nunc fides operatur per dilectionem (Galat. V, 6).
Id autem operatur , quomodo perveniat homo ad eum, in quem modo non
videns credit; quem cum viderit, tunc quod erat in fide per speculum
in aenigmate, jam erit in specie facie ad faciem (I Cor. XIII,
12): tunc perficietur et ipsa dilectio. Nimis quippe insipienter
dicitur, tantum amari Deum antequam videatur, quantum amabitur cum
videbitur. Porro si in hac vita, pio nemine dubitante, quanto
amplius diligimus Deum, tanto sumus utique justiores; quis dubitet,
piam veramque justitiam, cum fuerit dilectio Dei perfecta, tunc
perfici? Tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, implebitur;
cujus legis, secundum Apostolum, plenitudo dilectio est (Rom.
XIII, 10). Ac per hoc cum dixisset, Non habens meam
justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi,
quae est ex Deo justitia in fide; deinde subjunxit, Ad cognoscendum
eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum
ejus. Haec omnia nondum plena et perfecta in Apostolo erant, sed
tanquam in via positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat.
Nam quomodo jam perfecte cognoverat Christum, qui dicit alio loco,
Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I
Cor. XIII, 12)? Et quomodo jam perfecte cognoverat virtutem
ejus resurrectionis, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis
carnis experiendo cognoscere? Et quomodo jam perfecte cognoverat
communicationem passionum ejus, nondum pro illo passionem mortis
expertus? Denique addit et dicit: Si quo modo occurram in
resurrectionem mortuorum. Ac deinde ait: Non quia jam acceperim,
aut jam perfectus sim. Quid ergo se confitetur nondum accepisse, et
in quo nondum esse perfectum, nisi in ea justitia, quae ex Deo est,
quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? Hinc enim
loquebatur, et ista fuit causa ut haec diceret, resistens inimicis
gratiae Dei , pro qua largienda crucifixus est Christus: ex quorum
genere etiam isti sunt.
22. Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: Videte
canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus
circumcisio qui spiritu Deo servimus; vel sicut nonnulli codices
habent, qui spiritui Deo, vel spiritui Dei servimus; et gloriamur
in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Hinc manifestum est
adversus Judaeos eum agere, qui carnaliter observantes legem, et suam
justitiam volentes constituere, occidebantur littera, non
vivificabantur spiritu; et in se gloriabantur, cum Apostoli et omnes
promissionis filii gloriarentur in Christo. Deinde subjecit:
Quanquam ego habeam fiduciam in carne: si quis alius in carne putat se
fiduciam habere, magis ego. Et enumerans omnia quae secundum carnem
habent gloriam, ad illud terminavit, ubi ait: Secundum justitiam
quae in lege est, qui fuerim sine querela. Et cum haec sibi omnino
damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum
lucrifaceret, adjecit unde agitur : Et inveniar in illo non habens
justitiam meam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem
Christi, quae est ex Deo. Hujus ergo justitiae perfectionem, quae
non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi
dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse, confessus est, et
propterea nondum esse perfectum. Sequor autem, inquit, si
apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Tale est,
apprehendam in quo et apprehensus sum; quale est, cognoscam sicut et
cognitus sum. Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror
apprehendisse: unum autem, quae retro sunt, oblitus, in ea quae ante
sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae
vocationis Dei in Christo Jesu. Ordo verborum est, unum autem
sequor. De quo uno bene intelligitur et Dominus admonuisse Martham,
ubi ait: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa plurima;
porro unum est necessarium (Luc. X, 41, 42). Hoc iste
volens apprehendere, tanquam in via constitutus, sequi se dixit ad
palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quis autem
cunctetur, cum hoc quod sequi se asseverat apprehenderit, tunc
habiturum eum, justitiam aequalem justitiae sanctorum Angelorum,
quorum neminem utique ne magnitudine revelationem extollatur, satanae
angelus colaphizat? Deinde admonens eos qui possent illius justitiae
plenitudine jam se putare perfectos, Quotquot ergo, inquit,
perfecti, hoc sapiamus: tanquam diceret, Si secundum hominis
mortalis capacitatem pro hujus vitae modulo perfecti sumus, ad ipsam
perfectionem hoc quoque pertinere intelligamus, ut angelica illa, quae
in Christi manifestatione nobis erit justitia, nondum nos perfectos
esse sapiamus. Et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque vobis
Deus revelabit. Quomodo, nisi ambulantibus et proficientibus in via
rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur, et ad speciem
veniatur? Unde consequenter adjunxit: Verumtamen, in id quod
pervenimus, in eo ambulemus. Deinde concludit, ut caveantur illi,
de quibus hic locus sermonis ejus sumpsit exordium: Imitatores mei,
inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sic ambulant, sicut
habetis formam nostram. Multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam
vobis, nunc etiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis
est interitus (Philipp. III, 2-19), et caetera. Illi ipsi
sunt, de quibus incipiens dixerat, Videte canes, videte malos
operarios, et sequentia. Omnes itaque sunt inimici crucis Christi,
qui volentes constituere suam justitiam, quae ex lege est, id est,
littera tantum jubente, non spiritu implente, justitiae Dei non sunt
subjecti. Si enim qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides
(Rom. IV, 14). Si per legem justitia, ergo Christus gratis
mortuus est (Galat. II, 21), ergo evacuatum est scandalum
crucis (Id. V, 11). Ac per hoc illi inimici sunt crucis ejus,
qui per legem dicunt esse justitiam, ad quam jubere pertinet, non
juvare. Gratia vero Dei per Jesum Christum Dominum in Spiritu
sancto, adjuvat infirmitatem nostram.
23. Quamobrem qui secundum justitiam quae in lege est, sine fide
gratiae Christi vivit, sicut se Apostolus sine querela vixisse
commemorat, nullam veram putandus est habere justitiam: non quia lex
vera et sancta non est; sed quia obedire velle litterae jubenti, sine
vivificante spiritu Dei, veluti ex viribus liberi arbitrii, justitia
vera non est. Justitia vero, secundum quam justus ex fide vivit,
quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera justitia est.
Quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate
perfecta dicitur, parva tamen est ad illam magnam, quam capit
aequalitas Angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae
jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat,
imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista justitia facit
meritum, major illa fit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam
non assequitur. Quocirca post resurrectionem hominis, futuram negare
justitiae plenitudinem, et putare tantam futuram esse justitiam in
corpore vitae illius, quanta esse potest in corpore mortis hujus,
dementiae singularis est. Non autem illic incipere homines, quae hic
noluerint Dei mandata complere, verissimum est. Erit enim
perfectissimae plenitudo justitiae, non tamen hominum mandata
sectantium, et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium; sed in ictu
oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum (I Cor. XV,
52): quoniam illa perfectae magnitudo justitiae, eis qui hic
mandata fecerunt, praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur.
Sed ita dixerim, mandata fecerunt, ut ad ipsa mandata meminerimus
pertinere orationem , in qua quotidie veraciter dicunt sancti filii
promissionis, et, Fiat voluntas tua; et, Dimitte nobis debita
nostra (Matth. VI, 10 et 12).
|
|