|
24. Tria praecipua haeresis Pelagianae capita. Nebulae
Pelagianorum, et calumniarum capita quinque. Cum igitur Pelagiani
his atque hujusmodi veritatis testimoniis et vocibus urgentur, ne
negent originale peccatum; ne gratiam Dei qua justificamur, non
gratis, sed secundum merita nostra dari dicant; ne in homine mortali,
quamlibet sancto et bene agente, tantam dicant esse justitiam, ut ei
non sit necessaria etiam post regenerationis lavacrum, donec istam
vitam finiat, remissio peccatorum: ergo cum urgentur, ne ista tria
dicant, et per haec homines qui eis credunt a gratia Salvatoris
alienent, et elatos in superbiam in judicium diaboli praecipites ire
persuadeant; immittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum
apud homines simpliciores, sive tardiores, sive sanctis Litteris
minus eruditos, impietas delitescat. Hae sunt nebulae, de laude
creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii,
laude sanctorum: quasi quisquam nostrum ista vituperet, ac non potius
omnia in honorem Creatoris et Salvatoris debitis laudibus praedicet.
Sed neque creatura ita vult laudari, ut nolit sanari. Et nuptiae
quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis imputanda est pudenda
carnis concupiscentia; quae non est a Patre, sed ex mundo est (I
Joan. II, 16): quam profecto invenerunt in hominibus nuptiae,
non fecerunt; quia et illa in plurimis sine ipsis est, et ipsae si
nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. Et lex sancta et justa et
bona (Rom. VII, 12); nec ipsa est gratia, et nihil ex ea
recte fit sine gratia; quia non est data quae posset vivificare, sed
praevaricationis causa posita est, ut convictos concluderet sub
peccato, et promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus
(Galat. III, 21, 19, 22). Et liberum arbitrium
captivatum nonnisi ad peccatum valet; ad justitiam vero, nisi
divinitus liberatum adjutumque, non valet. Ac per hoc et sancti
omnes, sive ab illo antiquo Abel usque ad Joannem Baptistam, sive
ab ipsis Apostolis usque ad hoc tempus, et deinceps usque ad terminum
saeculi, in Domino laudandi sunt, non in se ipsis. Quia et illorum
anteriorum vox est, In Domino laudabitur anima mea (Psal.
XXXIII, 3): et istorum posteriorum vox est, Gratia Dei sum
id quod sum (I Cor. XV, 10). Et ad omnes pertinet, Ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31): et confessio
communis est omnium, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).
|
|