LIBER QUARTUS


CONSPECTUS

Postquam conjectas in Catholicos criminationes diluit superioribus libris, hic jam Augustinus aperit insidias, quae reliqua parte Epistolae secundae Pelagianorum in quinque doctrinae eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum: penes quae capita non magis Manichaeis quam Catholicis repugnare se Pelagiani maligne jactant: cum illa quinque ad hoc referre noscantur, ut triplicem errorem suum obtrudant; nempe duo priora, ut negent originale peccatum; duo sequentia, ut gratiam statuant secundum merita dari; quintum, ut sanctos in hac vita peccatum non habuisse dicant. Ostendit Augustinus utrasque haereses, Manichaeorum et Pelagianorum, hinc inde oppositas et pariter exosas fidei catholicae, qua profitemur primum, bonam esse naturam a Deo bono conditam; sed eam tamen salvatore indigere propter originale peccatum, quod ex primi hominis praevaricatione in omnes pertransiit: tum deinde bonas esse nuptias, vere a Deo institutas; sed malam ipsam concupiscentiam, quae nuptiis accidit ex peccato: bonam quoque esse Dei legem, sed ita ut peccatum ostendat solummodo, non tollat: liberum certe arbitrium naturae hominis insitum esse; nunc tamen ita captivatum, ut ad faciendam justitiam non valeat, nisi cum fuerit per gratiam liberatum: sanctos autem seu novi seu veteris Testamenti fuisse quidem vera justitia praeditos, non perfecta tamen, nec tam plena, ut caruerint omni peccato. In fine profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quaedam de originali peccato, alia de gratiae adjutorio, ultima de praesentis justitiae imperfectione.