|
25. Cypriani testimonia de gratia Dei. Jam vero gratiam Dei
quemadmodum adversus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione
dominica disputat, evidenter apparet. Ait enim:
|
“Dicimus,
Sanctificetur nomen tuum: non quod optemus Deo ut sanctificetur
orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur
in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat?
Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum
(Levit. XIX, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo
sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus.”
|
|
Et alio
loco in eadem epistola:
inquit,
|
“et dicimus,
Fiat voluntas tua in coelo et in terra: non ut Deus faciat quod
vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis
obsistit, quo minus quod velit faciat? Sed quia nobis a diabolo
obsistitur, quo minus per omnia noster animus atque actus Deo
obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei. Quae ut
fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est, ope ejus et
protectione: quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia
et misericordia tutus est.”
|
|
Item alio:
inquit,
|
“voluntatem Dei in coelo et in terra, quod utrumque ad
consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum
corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum
sumus, et in utroque, id est, in corpore et spiritu ut Dei voluntas
fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et
discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quae
volumus, ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit,
caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista
ope et auxilio Dei concordiam fieri; ut dum et in spiritu et in carne
voluntas Dei geritur, quae per eum renata est, anima servetur .
Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat:
Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem: haec enim invicem adversantur; ut non quae vultis, ipsa
faciatis”
|
|
(Galat. V, 17). Et paulo post:
|
“Potest et sic
intelligi,”
|
|
inquit,
|
“fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et
docet Dominus etiam inimicos diligere, et pro his quoque qui nos
persequuntur orare (Matth. V, 44), petamus et pro illis qui
adhuc terra sunt, et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa
illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et
redintegrando perfecit.”
|
|
Itemque alio:
inquit,
|
“dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus,
et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente
aliquo graviore delicto dum abstenti et non communicantes a coelesti
pane prohibemur, a Christi corpore separemur.”
|
|
Et aliquanto post in
eadem:
inquit,
|
“ne in tentationem
veniamus (Id. VI, 9-13), admonemur infirmitatis et
imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter
extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne
quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat; cum Dominus
ipse humilitatem docens dixerit, Vigilate et orate, ne veniatis in
tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Id.
XXVI, 41): ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et
datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore et honore Dei
petitur, ipsius pietate praestetur.”
|
|
Item ad Quirinum, in quo
opere se Pelagius vult ejus imitatorem videri, ait in libro tertio:
|
“In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.”
|
|
Cui proposito
testimonia divina subjungens, inter caetera posuit apostolicum illud,
quo istorum maxime ora claudenda sunt: Quid enim habes, quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Item in epistola de Patientia:
inquit,
|
“cum Deo virtus ista communis; inde patientia
incipit, inde claritas ejus et dignitas caput sumit, origo et
magnitudo patientiae Deo auctore procedit.”
|
|
26. Numquid iste sanctus tam memorabilis Ecclesiarum in verbo
veritatis instructor, liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia
Deo totum tribuit quod recte vivimus? Numquid legem Dei culpat,
quia non ex ipsa justificari hominem significat; quandoquidem quod illa
jubet, a Domino Deo precibus impetrandum esse declarat? Numquid sub
nomine gratiae fatum asserit, quamvis dicat, in nullo gloriandum,
quando nostrum nihil sit? Numquid, sicut isti, Spiritum sanctum
adjutorem ita credit esse virtutis, tanquam ipsa virtus quae ab hoc
adjuvatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens,
propter hoc Apostolum dixisse commemorat, Quid enim habes, quod non
accepisti? virtutemque excellentissimam, hoc est, patientiam, non a
nobis dicit incipere, ac deinde adjuvari Spiritu Dei; sed ab ipso
caput, ab ipso originem sumere? Postremo nec propositum bonum, nec
studium virtutis, nec mentes bonas sine gratia Dei incipere esse in
hominibus confitetur, cum dicit, in nullo gloriandum, quando nostrum
nihil sit. Quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex
dicit, non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium
perpetrandum? Ista autem sunt atque hujusmodi crimina, quae si
quisquam commiserit, a corporis Christi communione removetur. Et
tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram
sufficere voluntatem, non sic intelligeret quod in oratione dominica
dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ut hoc nos petere
asseveraret, ne intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et
non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore
separemur. Respondeant certe haeretici novi, quid bonorum meritorum
praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. Non solum enim non
habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. Et tamen etiam sic
Cyprianus intelligit, quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua in
coelo et in terra: ut et pro ipsis, qui propter hoc terra
intelliguntur , oremus. Oramus ergo non solum pro nolentibus, verum
etiam pro repugnantibus et oppugnantibus. Quid ergo petimus, nisi ut
fiant ex nolentibus volentes, ex repugnantibus consentientes, ex
oppugnantibus amantes? A quo, nisi ab illo de quo scriptum est,
Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX)?
Discant ergo esse catholici, qui dedignantur, si quid mali non
faciunt, et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in Domino
gloriari.
|
|